Friedrich Risner, Alhaceni De Optica: Liber I
▲ Intro
page 1

Alhazen filii Alhayzen Opticae liber primvs.

Primvs liber in ſeptem capita diuiditur. Primum eſt quòd lux per ſe & colores illuminati operentur in uiſum aliquam operationem. Secundum quòd lux uehemens occultat quædam uiſibilia, quæ lux debilis manifeſtat, & contrà. Tertium quòd colores corporum diuerſificantur apud uiſum ſecundum diuerſitatem lucium orientium ſuper ipſos. Quartum ect de com ‡oſitione oculi, forma, & ſitu. Quintum declarat qualitatem uiſionis, & dependentia ab illa. Sextum ect de officio & utilitate inſtrumentorum uiſus. Septimum de ijs, ſine quibus uiſio non potect compleri.

Qvod lvx per se, et colores illvminati operenturin uiſum aliquam operationem. Cap. 1.

1. Lux per ſe, & color illuminatus feriunt oculos. Vitell. in hypotheſ. 6. 16 p 3.

INuenimus quòd uiſus, quãdo inſpexerit luces ualde fortes, fortiter dolebit ex eis, & habebit no cumentum: aſpiciens enim quando aſpexerit corpus ſolis, non poteſt bene aſpicere ipſum, quoniam uiſus eius dolebit propter ipſius lucem. Et ſimiliter quando inſpexerit ſpeculum terſum, ſuper quod aſcendebat lux ſolis, & fuerit uiſus eius in loco, ad quem reflectitur lux ab illo ſpeculo: dolebit iterum propter lumen reflexum, perueniens ad ſuum uiſum à ſpeculo, & non poterit aperire oculum ad inſpicien dum lumen illud. Et inuenimus iterum quando aſpiciens intuetur corpus mundum album, ſuper quod aſcen debat lux ſolis, & moretur in aſpectu ipſius: deinde conuertat uiſum ſuum ab eo ad locum obſcurum, debilis lucis: quòd fere[?] nõ poterit comprehendere res uiſibiles illius loci comprehenſione uera: & inueniet coopertorium quaſi inter uiſum & ipſas: dein de paulatim diſcooperietur, & reuertetur uiſus in ſuam diſpoſitionem. Et iterum, quando inſpiciens inſpexerit ignem fortem: & fuerit intuitus ipſum: & moretur in aſpiciendo longo tempore: deinde declinet uiſum ſuum ad locum obſcurum, debilis lucis: inueniet iterum idem in uiſu ſuo. Et iterum inuenimus, quando inſpiciens inſpexerit corpus mũdum album, ſuper quod oriebatur lux diei: & fuerit illa lux fortis, quamuis non ſit lux ſolis: & moretur in aſpectu diu deinde conuertat uiſum ſuum ad locum obſcurum: inueniet formam lucis illius in loco illo, & inueniet cum hoc figuram eius: deinde ſi clauſerit uiſum: inueniet in ipſo formam illius lucis: deinde auferetur hoc, & reuertetur oculus in ſuam diſpoſitionem. Et ſimiliter erit diſpoſitus uiſus, quãdo inſpexerit corpus, ſuper quod oriebatur lux ſolis. Et ſimiliter quando inſpexerit corpus clarè album, ſuper quod oriebatur lux ignis, quando luxignis fuerit fortis, & moretur in aſpiciendo ipſum: deinde receſſerit ad locum obſcurum: inueniet iterum in eo idem hoc in fuo uiſu. Et ſimiliter quando aſpiciens fuerit in domo, in qua fuerit foramen amplum diſcoopertum ad cœlum: & aſpexerit ex illo loco cœlum in luce diei: & moretur in aſpiciendo ipſum: deinde reuertatur uiſus eius ad locum obſcurum in domo: inueniet formam lucis, quam comprehendebat ex foramine cum figura foraminis in loco obſcuro: & ſi clauſerit oculum ſuum: inuenier iterum in eo formam illam. Omnia ergo iſta ſignificant, quòd lux operetur in uiſum aliquam operationẽ. Et inuenimus iterũ quod, quãdo aſpi ciẽs inſp exerit uiridarium multæ ſpiſsitudinis herbarum, ſuper quod oriebatur lux ſolis: & moreturin aſpiciendo ipſum: deinde conuertat ſuum uiſum ad locum obſcurum: inueniet in illo loco obſcuro formam coloratam à uirore illarum herbarum: deinde ſi aſpexerit in iſta diſpoſitione uiſibilia alba: & fuerint illa uiſibilia in umbra, & loco debilis lucis: inueniet colores iſtos admixtos cũ uirore: & ſi clauſerit oculum ſuum: iterum inueniet in ipſo formam lucis & formam uiroris: deinde diſcooperietur illud, & auferetur. Et ſimiliter ſi aſpexerit corpus coloratum colore cæruleo uel rubeo, uel alio colore forti ſcintillante, ſuper quod oriebatur lux ſolis: & moretu: in ‡ſpiciẽdo ipſum: deinde auferat uiſum ſuum ad uiſibilia alba in loco debilis lucis: inueniet colores illos admixtos cũ illo colore. Iſta ergo ſignificant quòd colores illuminati operentur in uiſum.

Qvod lvx vehemens occvltat qvaedam viſibilia quæ lux debilis manifeſtat: & contrà. Cap. 2.

2. Lux uehemens obſcur at quædam uiſibilia, quæ lux debilis illuſtrat: & contrà. 28. 97. 109. 150. 155. 156 p 4.

ET iterum uidemus ſtellas in nocte, & non uidemus ipſas in luce diei: & nulla eſt differentia inter tempora, niſi quòd aer medius inter uiſum noſtrum & cœlum eſt in die illuminatus, & in page 2 nocte obſcurus: cum ergo aer fuerit obſcurus, nos uidemus ſtellas: cum autem illuminatus fuerit aer medius inter uiſum noſtrum & ſtellas, latebunt nos ſtellæ. Et ſimiliter ſi aſpiciens nocte aſpexerit in loco luminoſo lumine ignis: & fuerit lumen ignis extenſum ſuper terram: & fuerint in illo loco uiſibilia ſubtilia, aut uiſibilia, in quibus ſunt res ſubtiles: & fuerint in aliqua umbra, ſed nõ forti: & non fuerit ignis medius inter illa uiſibilia & uiſum: & comprehenderit tunc aſprciens illa ui ſibilia, & res ſubtiles, quæ ſuntin eis: deinde moueatur à ſuo loco, donec ſit ignis medius inter illa uiſibilia & ſuum uiſum: tunc illa uiſibilia latebunt ipſum, ſi fuerint ſubtilia, uel ſubtilia, quæ in eis ſunt, & ferè non comprehendet ipſa, cum ignis fuerit medius inter uiſum ſuum & ipſa uiſibilia: & ſi cooperiatur ignis a uiſu ſuo: comprehendet ſtatim uiſibilia illa, quæ latebant ipſum: & ſi auferatur coopertorium inter uiſum ſuum & ignem: latebunt ipſum iterum illa uiſibilia. Iſtæ ergo diſpoſitiones ſignificant, quòd luces fortes orientes ſuper uiſum & ſuper aerem inter oculum & rem uiſam, prohibent uiſum à comprehenſione quorundam uiſibilium, quorum luces ſunt debiles. Et iterum, quando aſpiciens aſpexerit corpus terſum: & fuerint in illo corpore ſculpturæ ſubtiles: & non fuerint illæ ſculpturæ diuerſorum colorum à colore corporis: & fuerit aſpiciens in loco temperatæ lucis: deinde oppoſitum fuerit corpus illud ſoli aut parieti illuminato lumine forti: reflectetur ab eo aliqua lux ad uiſum: & inueniet aſpiciens lucem apparentem in ſuperficie corporis, & in loco, à que reflectitur lux, fortiorem, & magis ſcintillantem: & in iſta diſpoſitione ſi inſpiciens fuerit intuitus illud corpus terſum: non uidebit in eo aliquam ſculpturam ex ſculpturis, quæ funt in loco lucis for tis, & ſcintillátis: deinde ſi inſpiciens declinauerit illud corpus ab illo loco, ita ut reflexio ſiat ad alium locũ, extra locum uiſus ſui, & fuerit præterea ſuper corpus illud lux temperata: tunc inſpiciẽs cõprehendet ſculpturas, quæ ſuntin eo, quas prius non comprehendebat in reflexione lucis à corpore ad ſuum uiſum. Et ſimiliter, quando lux reflectetur à paginaterſa, in qua ſunt ſculpturæ ſubtiles ad uiſum: non diſtinguet uiſus illas ſculpturas necuerificabit, donec ſit lux reflexa ad uiſum ab illa pagina: & ſi declinetur ſuperficies paginæ, ita ut ſitus eius mutetur, & non reflectatur ab ea lux ad uiſum: cõprehendet tunc uiſus illas ſculpturas, & diſtinguet. Et iterum quando ignis debilis fue rit in lumine debili: apparebit & comprehẽdetur à uiſu: & cum fuerit in lumine ſolis: apparebit corpus, in quo eſt, denſum, coloratũ colore ſcintillante forti: & tũ ſi fuerit prope illud corpus, aliquod corpus albũ claræ albedinis: & fuerit corpus illud in umbra & luce debili: apparebit ſuper ipſum co lor corporis illius, ſicut narrauimus ſuperius: deinde ſi moueatur illud corpus album, donec ſit in lumine ſolis, latebit iam ille color, qui eſt in eo: & ſi reducatur ad umbram: apparebit color ille fulgens, qui eſt in ipſo: & apparebit color ille ſuper ipſum in luce forti, & apud latitationẽ coloris, qui eſt ſuper ipſum, ſi obumbretur corpore denſo: & ſi maneat in ſuo loco, donec debilitetur lux, quæ eſt ſuper ipſum: apparebit color, qui eſt ſuper ipſum: & ſi auferatur corpus obũbrãs, donec uigore‡cat lux ſuper corpus album: latebit color, qui eſt ſuper ipſum. Et ſimiliter quãdo admouerimus corpus diaphanum coloratum colore ſcintillante, igni uehementer forti: & admouerimus umbræ illius corporis pannũ album: apparebit color illius corporis diaphani ſuper illum pannum, ſicut narrauimus prius: deinde ſi admouerimus illi panno alium ignem, ita ut lux eius oriatur ſuper illũ pan num: latebit ille color, qui apparebat ſuper pannum, & non apparebit niſi albedo panni tantum: & ſi auferamus illum ignem, ſecundus apparebit color ſuper pannum. Et iterum quædam animalia marina habent conchas & teſtas, & cum fuerint in loco obſcuro, in quo non eſtlux, apparebuntillę conchæ quaſi ignis: & ſi aſpiciens inſpexerit illas in luce diei uelignis, comprehendet eas, & non uidebit in eis lumen uel aliquem ignem. Et ſimiliter, quando animal, quod dicitur noctiluca, uolat de nocte, apparet quaſi lampas, & cum aſpiciens inſpexerit illud in luce diei uel in luce ignis, ap parebit animal ſine igne. Significant ergo omnes iſtæ diſpoſitiones, quas declarauimus, quòd luces fortes uifibilium, aliquando occultantres, quæ ſuntin quibuſdam uiſibilibus: & quòd luces debiles aliquando manifeſtant quafdam res, quæ ſunt in quibuſdam uiſibilibus. Et iterum uiſum mul toties latent quædam res, quę funt inuiſibiles ex ſculpturis & ſcripturis ſubtilibus, quando fuerint in locis obſcuris uel in lucibus debilibus: & ſi extrahantur ad loca luminoſa fortis luminis, uel ponantur in luce ſolis: appare buntres, quæ ſunt in eis, quæ latebant in locis & lucibus debilibus. Et ſimiliter ſculpturarum ſubtilium comprehenſiones nequit uiſus comprehendere in locis obſcuris & lucibus debilibus: & cum extrahuntur ad luces fortes, comprehenduntur à uiſu. Significatur ergo per hanc diſputationem, quòd luces fortes maniſeſtant multas res uiſibiles, & quòd luces debiles occultant multas res uiſibiles.

Qvod colores corporvm diversificentvr apvd viſum ſecundum diuerſitatem lucium ordentium ſuper ipſos. Cap. 3.

3. Color uariatur pro lucis qualitate. 1 p 3.

ET iterum inuenimus, quod colores corporum denſorum coloratorum coloribus ſcintillantibus, ſicut Lazuleis, uinoſis & cœleſtib. quádo ipſa fuerint in locis obſcuris & lucibus debili bus, apparent turbidi, & cum fuerint in luce forti, apparent colores eorum ſcintillantes & cla ri: & quanto magis augmentabitur lux ſuperipſa, tanto magis augmentabitur ſuper ipſa ſcintillantis coloris claritas. Et ſi fuerit aliquod iſtorum corporum in loco obſcuro: & non fuerit in eo niſi lux parua ualde: apparebit illud corpus obſcurum, & non diſtinguet uiſus colorem eius, & uidebi tur quaſi niger: & cum extrahitur ad loca luminoſa lumine forti: apparebit color eius, & diſtingue page 3 tur à uiſu. Et inuenimus iterum quòd colores corporum ferrei coloris, quando lux oritur ſuper ipſa fortis, clareſcunt. Et inuenimus etiam quòd, quando lux fortis oritur ſuper corpora denſa alba, augmentantur in albedine & ſcintillatione apud ſenſum. Et inuenimus iterum, quòd, corpora diapha na colorata coloribus fortibus, ſicut uina fortia fortis ruboris, quæ ſunt in uaſis diaphanis, quando fuerint in locis obſcuris & lucibus debilibus, apparent nigra & obſcura, & quaſi non diaphana, & cum fuerint in lucibus fortibus, & orta fuerit ſuper ipſa lux ſolis, clareſcunt colores eorum, & apparet in eis diaphanitas. Et ſimiliter colores lapidum diaphanorum coloratorum, quando fuerint in locis obſcuris, apparent turbidi & obſcuri: & cum ſuper ipſos oritur lux fortis, uel ponuntur in oppoſitione lucis, ita quòd lux per ipſos pertranſeat, apparent colores eorum clari, & apparet in eis diaphanitas propter penetrationem lucis. Et iterum quando corpora diaphana colorata ponuntur in oppoſitione lucis: & fuerit poſitum ex parte contraria parti lucis, corpus album, ſicut diximus ſuperius: & ſi lux fuerit fortis: apparebit form a illius coloris in umbra eius ſuper corpus album oppoſitum ei: & ſi lux oriens ſuper ipſum, fuerit debilis, apparebit ſuper corpus album oppoſitum ei umbra tantùm, & non apparebit color. Et iterum inuenimus quòd pennæ pauonis, & pannus, qui dicitur amilialmon, id eſt ſericus uiridis mixtus cum fuſco roſeo, diuerſificantur in colore apud uiſum in diuerſis temporibus diei, ſecundum diuerſitatem lucis orientis ſuper ipſa. Significant ergo iſtæ diſpoſitiones apparentes in coloribus, quòd colores corporum coloratorum non comprehenduntur à uiſu, niſi ſecundum luces orientes ſuper ipſa. Et cum luces fortes uiſibilium occultent quaſdam res, quæ ſunt in quibuſdam uiſibilibus aliquando, & aliquando manifeſtent nobis res quaſdam, quæ ſunt in quibuſdam uiſibilibus: & luces debiles uiſibilium aliquando manifeſtent quaſdam res, quæ ſunt in quibuſdam uiſibilibus, & aliquando occultent quaſdam res, quæ ſunt in quibuſdam uiſibilibus: & corporum coloratorum colores aliquando alterentur ſecundum diuerſitatem lucis, quæ oritur ſuper ipſa: & luces fortes orientes ſuper ipſum uiſum, aliquando prohibeãt ipſum uiſum à comprehenſione quorundam uiſibilium: & uiſus tamen in omnibus iſtis nihil comprehendat ex uiſibilibus, niſi ſit illuminata forma. Ergo quod comprehendit uiſus ex re uiſa, non eſt niſi ſecundum lucem, quæ eſt in illa re uiſa, & ſecundum luces, quæ oriuntur ſuper ipſum uiſum in comprehenſione illius rei uiſibilis, & ſuper aerem medium inter uiſum & rem uiſam. Quare uerò luces fortes prohibeant uiſum à comprehenſione uiſibilium quorũdam, declarabitur à nobis in ſermone noſtro de qualitate uiſionis.

De compositione ocvli, forma et situ. Caput quartum.

4. Ortus & principium oculi exiſtit è cerebro: & conſtat è tribus humoribus & quatuor tunicis. 4 p 3.

OCulus eſt compoſitus ex telis & corporibus diuerſis: & principium & incrementum eius eſt ex anteriore parte cerebri: quoniam ex anteriore parte creſcunt duo nerui optici conſimiles, & incipiunt oriri ex duobus locis à duabus partib. anterioris cerebri: & dicitur quòd uterque illorum habet duas tunicas, & quòd creſcunt à duabus telis cerebri, & perueniunt ad medium exterioris partis cerebri & anterioris cerebri, deinde concurrunt & efficiunt unum neruum opticum: deinde iſte neruus diuiditur, & efficiuntur iterum duo nerui optici ęquales & conſimiles: deinde extenduntur iſti duo nerui, donec perueniant ad duo conuexa duorum oculorum oſsium concauorum continentium duos oculos: & in duobus medijs iſtorum duorum concauorum oſsiũ ſunt duo foramina æqualiter perforata: & ſitus eorum in neruo communi, eſt ſitus conſimilis illi. Nerui ergo intrãt iſta duo foramina, & exeunt ad concaua duorum oſsium, & illic dilatantur & ampliantur, & efficitur extremitas utriuſq eorum quaſi inſtrum entum ponendi uinum in dolijs: & uterq oculorum eſt compoſitus ſuper iſtam extremitatem nerui, quæ eſt prædictum inſtrumentum, & conſolidatur cum ipſo: & ſitus utriuſque oculorum ex neruo communi eſt ſitus conſimilis. Etto tus uterq oculus eſt compoſitus extunicis multis. Prima ergo illarum eſt pinguedo alba, quæ impler concauum oſsis: & eſt maxima pars oculi: & dicitur conſolidatiua. Et intra iſtam pinguedinem eſt ſphæra rotunda, concaua, nigra ut plurimum, & uiridis, & glauca in quibuſdã oculis: & corpus iſtius ſphæræ eſt tenue, & inſuper denſum & non rarum: & manifeſtũ eius eſt applicatum cũ conſolidatiua: & interius eius eſt concauum: & in parte concauitatis eſt quaſi quædã attritio: & quaſi con ſolidatiua continet iſtam ſphæram, præterquàm ſuum anterius: quoniam conſolidatiua non coope rit anterius iſtius ſphæræ, ſed circulatur ſuper anterius eius: & iſta tunica dicitur uuea, quia aſsimilatur uuæ Et in medio anterioris uueæ eſt foramẽ rotundum perforatũ uſq ad eius concauũ: & eſt oppoſitum extremitati concauitatis nerui, ſuper quem componitur oculus. Et cooperit iſtud foramen, & omne anterius uueæ, in cuius circuitu circulatur conſolidatiua, extrinſecus tunica fortis, al ba, diaphana: & dicitur cornea, quia aſsimilatur cornu albo & claro. Et intra concauũ uueæ eſt ſphæ ra alba, parua, humida, receptibilis humiditatis formarũ uiſibilium: & in ea eſt diaphanitas non intenſa ualde, ſed aliqua ſpiſsitudo: & diaphanitas eius aſsimilatur diaphanitati glaciei: & ideo dicitur glacialis: & eſt cõpoſita ſuper extremitatẽ cõcauitatis nerui: & in anteriori iſtius ſphæræ eſt cõpreſsio ſuperficialis parua, & aſsimilatur compreſsioni ſuperficiei lenticulæ: ſuperficies ergo anterioris eius eſt portio ſuperficiei ſphæræ, maioris ſuperſicie ſphęrica, continente duo eius foramina: page 4 & iſta compreſsio eſt oppoſita foramini, quod eſt in anteriori uueæ: & ſitus eius conſimilis eſt cum eo. Et iſte humor diuiditur in partes duas diuerſæ diaphanitatis, & altera illarum ſequitur anterius eius, & altera ſequitur eius poſterius: & diaphanitas partis poſterioris eius aſsimilatur diaphanita ti uitri quaſi fruſtati: & iſta pars dicitur humor uitreus. Et continet duas has partes cõgregatas tela ualde tenuis, & dicitur aranea, quoniam aſsimilatur texturæ araneæ. Et in poſteriore parte concauitatis ſphæræ uueæ dicitur, quod eſt foramen rotundum, & eſt ſuper extremitatem concauitatis nerui: & ſphæra glacialis eſt compoſita in iſto foramine: & rotunditas iſtius foraminis (& eſt extremitas nerui) continet medium ſphæræ glacialis: & conſolidatur uuea cum glaciali in circulo cõtinente iſtud foramen. Et dicitur quòd ortus uueæ eſt ex tunica interiore duarum tunicarũ duorum neruorum opticorum: & quòd ortus corneæ eſt ex tunica exteriore duarum tunicarũ iſtius nerui. & implet concauitatem uueæ humor albus, tenuis, clarus, diaphanus: & dicitur albugineus, quoniã aſsimilatur albumini oui in tenuitate, & albedine, & diaphanitate eius: & ipſe implet concauitatem uueæ, & contingit anterius glacialis, & implet foramen, quod eſt in anteriori uueæ, & contingit cõcauum corneæ. Et ſphæra glacialis eſt cõpoſita ſuper concauitatem nerui: & ſequitur cõcauitatem nerui humor uitreus. Erunt ergo cornea, & humor albugineus, & glacialis, & uitreus ſe conſequentes. Et omnes iſtæ tunicæ ſunt diaphanæ: Et foramen, quod eſt in anteriori uueæ, eſt oppoſitum foramini concauitatis nerui. Et dicitur, quòd ſpiritus uiſibilis emittitur ex anteriori parte cerebri, & implet duas concauitates duorum neruorũ primorum coniunctorum cum cerebro, & peruenit ad neruum communem, & implet concauitatem eius, & uenit ad duos neruos ſecũdos opticos, & implet ipſos, & peruenit ad glacialem, & dat ei uirtutem uiſibilem.

5. In totius oculi ſeu motu ſeu quiete, ſitus partium ſtabilis permanet. 25 p 3.

ET inter circumferentiam glacialis coniunctam cum uuea, & foramen, quod eſt in cõcauo oſſis, ex quo exit neruus, eſt ſpatium aliquantulum: & neruus extẽditur in iſto ſpatio ex fine foraminis uſq ad circumferentiam glacialis ſecundũ pyramid alitatẽ & amplificationẽ: & quãtò magis elongatur à foramine oſsis, tantò m agis amplificatur, quouſq perueniat ad circumferentiam ſphæræ glacialis, & conſolidetur cũ circumferentia eius. Et corpus conſolidatiuæ continet iſtam partem pyramidalem nerui, & continet ſphæram uueã: & ſphæra uueæ antecedit medium cõſolidatiuæ ad partem manifeſtam oculi. Et corpus conſolidatiuæ eſt conſolidatum cum ſphæra uuea, & cum extremitate pyramidali, & cuſtodit ſitum eius. Cum ergo mouetur oculus, mouebitur ſecundum ſe totum, & ſic declinabit neruus, ſuper quem componitur oculus, apud motum eius, & erit declinatio apud foramen, quod eſt in concauitate oſsis: quoniam concauitas oſsis continet totum oculum, & oculus mouetur ſecundum ſe totum in iſta cõcauitate: & cõſolidatiua conſolidatur cum eo quod eſt in anteriori oculi ex neruo, & ex tunicis reſiduis, & cuſtodit ſemper ſitũ eius. Declinatio ergo nerui apud motum oculi, non eſt, niſi à poſteriori totius oculi: eſt ergo apud foramen, quod eſt in concauitate totius oſsis. Similiter quando oculus quieuerit, & neruus declinauerit, nõ erit declinatio niſi apud foramen, quod eſt in concauitate oſsis. Nã non mutatur ſitus partiũ totius oculi inter ſe, neque apud motum neque apud quietem. Declinatio ergo nerui, ſuper quem cõponi tur oculus, nõ eſt, niſi apud foramẽ, quod eſt in cõcauitate oſsis, ſiue moueatur oculus, ſiue quieſcat.

6. Oculus totus & ſpher a uuea centris differunt: & oculi centrum ect altius. 8 p 3.

SVperficies autem manifeſta corneæ eſt ſuperficies ſphærica, & eſt continuata cum ſuperfi ie totius oculi & cum toto oculo: & totus oculus eſt maior ſphæra uuea, quæ eſt quiddam eius: Superficies autem manifeſta corneæ eſt cũ ſuperficie totius oculi, & eſt maior ſuperficie ſphęræ uueæ: ſemidiameter ergo eius eſt maior ſemidiametro uueæ. Et quia ſuperficies intrinſeca corneæ ſuperpoſita foramini uueæ eſt ſuperficies ſphærica concaua, æquidiſtans ſuperficiei manifeſtæ ipſius corneæ, quoniam tota cornea eſt æqualis ſpiſsitudinis, propterea quòd centrum ſuperficiei concauæ corneæ eſt idẽ cũ centro manifeſtæ ſuperficiei ſuæ conuexæ: ſed ſuperficies concaua cor neæ ſecat ſuperficiem ſpheræ uueę ſuper circumferentiam foraminis, quod eſt in anteriori parte uueæ: centrum ergo eius eſt remotius in profundo, quã centrum uueæ, quoniam hoc eſt in proprietatibus centrorũ ſphęrarũ ſe interſecantium. Et etiã quia ſphęra uuea non eſt in medio conſolidatiuę, ſed antecedit ad partẽ ſuperficiei manifeſtæ oculi, & ſuperficies manifeſta oculi eſt ex ſphęra ma iore ſphæra uueæ, erit centrum ſuperficiei manifeſtæ oculi remotius in profundo centro uueæ.

7. Rect a connectens centra ſphær arum corneæ & uueæ, continuata tranſit per centrum for aminis uueæ, & medium caui nerui optici. 9 p 3.

ET recta linea, quæ continuat duo centra, ſcilicet ctrum ſuperficiei corneæ, & centrum uueę, quando extrahiturct, peruenit ad centrum foraminis, quod eſt in anteriori uueę, & ad duo media duarum ſuperficierũ corneæ æquidiſtantium: ſuperficies enim concaua corneę & con uexa uueæ ſunt ſuperficies ſphæricę ſecantes ſe: & linea quæ continuat centra earũ, tranſit per cen trum circuliſectionis, & eſt perpendicularis ſuper ſuperficiem eius: quia linea, quę exit à centro circuli ſectionis, & eft perpendicularis ſuper ſuperficiem eius, tranſit per centra duarum ſphærarum.

page 5

8. Centrum ſphæræ uueæ eſt inferius centris reliquarum oculi partium. 8 p 3.

ET quia ſuperficies concaua corneæ contingit ſuperficiem humoris albuginei, qui eſt in anteriori foramine uueę, & ſuperponitur ipſi. Superficies ergo humoris albuginei conuexa etiam eſt ſuperficies ſphærica, cuius centrum eſt centrũ ſuperficiei ipſi ſuperpoſitæ. Superficies ergo manifeſta corneæ, & ſuperficies intrinſeca ipſius, & ſuperficies humoris albuginei cõuexa, quæ contingit concauum corneæ, ſunt ſuperficies ſphæricę æ quidiſtantes. Centrum igitur earum eſt unum punctum cõmune, & eſt remotius in profundo centro uueæ: & linea, quæ tranſit per centrum uueæ, & per centrum corneæ, & per centrũ foraminis, quod eſt in anteriori uueæ, quando extenditur rectè, tranſibit per medium concauitatis nerui, ſuper quem cõponitur oculus: quoniã foramen quod eſt in anteriori uueæ, eſt oppoſitũ foramini, quod eſt in poſteriore parte uueæ, quod eſt extre mitas concauitatis nerui [per 4 n.]

9. Recta connectẽs centra ſphærarũ cryſtallinæ & uueæ, cõtinuata cadit in centrũ circuli cõglutinãtis cryſtallinã & uitreã ſphær as cũ uuea: & eſt ad ipſum perpendicularis. 10 p 3.

ET ſuperficies anterioris glacialis etiã eſt ſphęrica ſuperficies, & ipſa ſecat ſphęrã uueę: centrũ ergo eius eſt remotius in profundo cẽtro uueæ. Et linea recta, quę cõtinuat cẽtra earũ, tranſit per centrũ circuli ſectionis, & eſt perpendicularis ſuper ipſum. Et circulus ſectionis inter ſuperficiẽ anterioris glacialis, & ſuperficiẽ ſphęrę uueæ, eſt aut circulus diſtinguẽs finẽ conſolidationis inter glacialẽ & uueã, aut æquidiſtans ei: quoniã ſuperficies quę eſt in anteriori glacialis, eſt oppoſita foramini, q eſt in anteriori uueę, & ſitus eius eſt cõſimilis cũ eo. Finis ergo iſtius ſuperficiei (& eſt circulus ſectionis inter duas ſuperficies glacialis & uueę) aut eſt ipſe circulus conſolidationis, aut ęquidiſtãs ei. Si ergo circulus ſectionis inter duas ſuperficies glacialis, fuerit circulus cõſoli dationis, iſte circulus eſt circulus ſectionis inter ſuperficiẽ anterioris glacialis, & inter ſuperficiem uueę. Et ſi circulus ſectionis inter duas ſuperficies glacialis fuerit ęquidiſtãs circulo cõſolidationis ſphęrę glacialis cũ uuea: (quod quidẽ accidit, ſi fuerit cõſolidatio in poſteriori parte glacialis) tune ſuperficies anterioris partis glacialis, quando fuerit mẽte extenſa ſuper illud, ſuper quod eſt ex ſua ſphęra, ſecabit ſphęrã uueæ ſuper circulum æquidiſtantẽ iſti circulo, ſcilicet circulo ſectionis inter duas ſuperficies glacialis propter ſimilitudinẽ ſitus iſtius circuli ad circumferentiam ſphæræ uueę. Et quia iſte circulus eſt æquidiſtans circulo cõſolidationis, erit ergo circulus ſectionis inter ſuperficiẽ anterioris glacialis, & inter ſphæram uueã, aut ipſe circulus cõſolidationis, aut ęquidiſtãs ei. Si ergo iſte circulus fuerit ipſe circulus cõſolidationis, linea recta, quæ trãfit per centrũ anterioris glacialis, & per centrũ uueę, tranſibit per centrũ ipſius circuli: & erit perpendicularis ſuper ipſum: quo niã iſte circulus erit circulus ſectionis inter duas illas ſphęricas ſuperficies. Sed ſi iſte circulus fuerit ęquidiſtans circulo conſolidationis, & eſt ęquidiſtãs circulo ſectionis inter duas ſuperficies glacialis: eſt ergo cũ circulo ſectionis inter duas ſuperficies glacialis: in ſuperficie una ſphęrica: quæ eſt ſuperficies anterioris glacialis, & eſt ęquidiſtãs circulo ſectiõis. Linea ergo quę trãſit per centrũ uueę, & per centrũ ſuperficiei anterioris glacialis, tranſit per centrũ circuli cõſolidationis ſecundũ oẽs diſpoſitiones, & eſt perpendicularis ſuper ipſum, ſiue ſit circulus conſolidationis ipſe circulus ſectionis inter ſuperficiem anterioris glacialis & inter ſphærã uueę, ſiue ſit ęquidiſtans iſti circulo.

10. Centrum ſphæræ cryſtallinæ altius eſt centro ſphæræ uitreæ. 11 p 3.

ET iterũ ſuperficies anterioris glacialis, & ſuperficies reſidui glacialis, ſunt duę ſuperficies ſphę ricæ ſecantes ſe: centrum ergo ſuperficiei anterioris, eſt remotius in profundo centro ſuperficiei poſterioris.

11. Rect a connectens centra ſphær arum & uueæ, continuata cadit in centrum uitreæ, & medium cauinerui optici. 12 p 3.

ET linea recta, quæ continuat iſta duo cẽtra, tranſit per cen trũ circuli ſectionis, & eſt perpẽdicularis ſuper ipſum: & iam declaratũ eſt [9 n] quod tranſit per centrũ circuli conſolidatiõis, & eſt perpẽdicularis ſuper ipſum: hie uerò circulus aut eſt circulus ſectionis, aut ęquidiſtans ei. Linea ergo quę tranſit per centrũ uueæ, & per centrum anterioris glacialis, & per centrũ circuli eõſolidationis, & eſt perpendicularis ſuper iſtũ circulũ, tranſit per centrũ reſidui glacialis. Et cum linea iſta tranſeat per cẽtrum reſidui glacialis, & per centrum circuli cõſolidationis, & ſit erecta ſuper circulum cõſolidationis ſecundum angulos rectos: extenditur ergo in medio concauitatis ner ui, ſuper quẽ cõponitur oculus: quoniã circulus cõſolidationis eſt extremitas cõcauitatis nerui. Et iam declaratum eſt [7 n] quòd linea trãſiens per centrum uueæ, & per centrum corneę, & per centrum foraminis, quod eſt in exteriori ſiue anteriori uueę, extẽditur in medio cõcauitatis nerui. Iſta ergo linea, quę tranſit per duo centra ſuperficiei glacialis, & per cẽtrum uueę, eſt ipſa linea, quę trã ſit per centrum corneę, & per cẽtrum foraminis, quod eſt in anteriori uueę. Iſta ergo linea trãſit per cẽtrum corneę, & per cẽtrum uueę, & per duo cẽtra ſuperficiei glacial‡s & per centrum foraminis, quod eſt in anteriore uueæ, & per ‡cẽtrum circuli cõſolidationis, & trãſit per duo media tunicarum omniũ oppoſitarũ foramini uueę: Et eſt perpẽdicularis ſuper ſuքficies omniũ tunicarũ oppoſitarũ foramini uueę, & eſt perpẽdicularis ſuper ſuքficiẽ foraminis uueę, & eſt perpẽdicularis ſuper ſuքfi ciẽ circuli conſolidationis, & extenditur in medio cõcauitatis nerui, ſuper quẽ cõponitur oculus.

page 6

12. Centra ſphær arum totius oculi, cryſtallinæ, utriuſ ſuperficiei corneæ, & conuexæ humoris albuginei, eſt unum punctum. 7 p 3.

ET cum declaratũ ſit, [6.8 n] quòd centrũ corneę, & centrũ ſuperficiei anterioris glacialis, ambo ſint ſuper iſtam lineã, & ambo ſint remotiora in profundo centro uueæ, melius eſt, ut centrũ ſuperficiei anterioris glacialis ſit ipſum centrũ corneæ, ita ut centra omniũ ſuperficierum oppoſitarũ foramini uueæ, ſint unũ punctũ cõmune: & ſic erunt omnes lineæ exeuntes à centro ad ſuperficiem oculi perpendiculares ſuper oẽs ſuperficies oppoſitas foramini: & hinc poſterius decla rabitur, apud noſtrum ſermonem de qualitate uiſionis, quòd centrum ſuperficiei corneæ & centrũ ſuperficiei anterioris glacialis, eſt unum centrũ cõmune. Superficies ergo tunicarũ uiſus, oppoſitarum foramini uueæ, ſunt ſuperficies ſphæricæ, quarum centrum eſt unum punctum commune.

13. In totius oculi ſeu motu ſeu quiete ſitus partium ſtabilis permanet. 25 p 3. Idem 9 n.

ET iterum quia iſtud centrũ eſt centrum ſuperficiei manifeſtæ oculi, cõtinuatę cũ ſuperficie cõ tinente totum oculum, & totus oculus eſt rotundus, niſi quantũ deficit de cõpletione ſphęrę pinguedinis cõſolidatiuæ à parte anteriore ipſius oculi, & iſte defectus nõ operatur diuerſita tem in motu oculi, quoniã non tangit cõcauum oſsis. Iſtud ergo centrum erit centrum totius oculi: ergo eſt intra totũ oculum. Centrũ ergo ſuperficierum tunicarum uiſus, oppoſitarũ foramini uueæ, eſt intra totum oculum. Cum ergo mouetur oculus, non mutabitur punctum oculi, quod eſt cẽtrũ ſuperficierũ tunicarum uiſus, nec mutabitur ſitus eius ab iſtis ſuperficieb. ſed cuſtodit ſitum ſuum. Nam oculus qñ mouetur, nõ mouetur niſi ſecundum ſe totũ, & ſitus partium totius inter ſe nõ mutatur apud motum: & iſtud centrũ eſt intra. Situs ergo eius nõ mutatur apud ſuũ motum. Et ſimiliter tunicarum ſitus nõ mutatur apud totum oculum, id eſt apud motũ ipſius uiſus. Situs ergo iſtius centri apud ſuperficiem tunicarum uiſus non mutatur neq in motu, neq in quiete. Et iam declaratum eſt [5 n] quòd declinatio nerui apud motum uiſus, & apud quietem non eſt, niſi apud foramen oculi, quod eſt in concauitate oſsis: quoniam non eſt niſi à poſteriori totius oculi. Declinatio uerò nerui apud motum uiſus & quietem, non eſt niſi à poſteriori centri eius, & non mutatur ſitus partium totius oculi inter ſe neque in motu, neque in quiete. Situs ergo centrorum tunicarum oculi apud totum oculum non mutatur, neque in motu uiſus, neque in quiete. Linea ergo tranſiens per cẽtrum non mutat ſuum locum uel ſitum apud totum oculum, neque apud partes eius, ſcilicet neq in motu, neque in quiete. Et cum ſitus iſtius lineæ non mutetur apud totum oculum, neque apud partes eius: Situs erg‡ iſtius lineæ non mutatur apud ſuperficiem circuli conſolidationis, neque apud ſuam circumferentiam: Et iſte circulus eſt extremitas concauitatis nerui. Situs ergo ſuperficiei eius à ſuperficie concauitatis nerui, eſt ſitus conſimilis. Et declinatio partis pyramidalis nerui ſuper ſuperficiem iſtius circuli, eſt declinatio cõſimilis: quo niam, ſitus glacialis ab iſto neruo eſt ſitus conſimilis, & ſitus partium oculi non mutatur inter ſe. Superficies ergo concauitatis nerui à loco circũferentiæ circuli cõſolidationis uſq ad locũ declinationis nerui, qui eſt pars pyramidalis, nõ mutat ſitum ſuũ apud totũ oculũ, neq apud circulũ cõſolidationis. Et iam decla ratũ eſt [5 n] quòd ſitus lineæ, quę trãſit per cẽ tra oĩa, nõ mutatur apud circulũ cõſolidatiõis, & quòd ipſa extẽditur in medio concauitatis nerui. Et cũ ſitus iſtius lineæ nõ mutetur apud circulũ cõſolidationis, neq ſuperficies concauitatis nerui, quę eſt à loco circũferentię circu li cõſolidationis uſq ad locũ declinatiõis, mutet ſuũ ſitũ apud circulũ cõſolidationis: iſta ergo linea nõ mutat ſuũ ſitũ apud cõcauitatẽ ner ui, quouſq perueniat ad locũ declinationis. Li nea ergo quæ trãſit per centra tunicarũ, tranſit per centrum cõſolidationis: & eſt erecta ſuper ipſum ſecundũ angulos rectos, & extẽditur in medio cõcauitatis nerui pyramidalis, quouſq perueniat ad locũ declinatiõis nerui: & erit ſitus ſuus ſemper à ſuperficie cõcauitatis nerui, quę eſt intra totũ oculũ, & ab omnib. partib. oculi, & ab omnib. ſuքficieb. tunicarũ uiſus, idẽ ſitus, & nõ mutatur neq in motu uiſus, neq in page 7 motu eius. Iſti ergo ſunt ſitus tunicarũ uiſus, & ſitus centrorũ earũ, & ſitus lineæ rectæ trãſeũtis per centra eorum. Oculi autem ambo ſunt conſimiles in omnibus ſuis diſpoſitionibus, & in ſuis tunicis, & figuris ſuarum tunicarum, & in ſitu cuiuslibet tunicæ, reſpectu totius oculi. Et cum ita ſit, ſitus ergo cuiuslibet centrorum, quorum diſtinctio declarata fuit, apud totum oculum, & apud partes eius, eſt ſicut ſitus centri reſpondentis illi centro in alio oculo apud totum oculnm illum, & apud partes eius. Et cum ſitus centrorum in utroq oculo ſit ſimilis ſitus, erit ſitus lineæ tranſeuntis per centrũ in uno oculo apud totũ oculũ, & apud partes eius, & apud fuas tunicas, ſimilis ſitui lineæ tranſeuntis per centrum alterius oculi apud totum oculum, & apud partes eius, & apud ſuas tunicas. Situs ergo duarum linearum tranſeuntium per cẽtra tunicarum uiſus ab utroq oculo, eſt ſitus conſimilis in omnibus ſuis diſpoſitionibus. Et utraq conſolidatiuarum cõſolidatur cum eis: cum ex eis exeant duo lacerti paruuli, quorum unus eſt in parte lachrymarum oculi, & alius in par te poſteriore. Et continent utrunq oculum palpebrę & cilia. Hoc ergo quod declarauimus, eſt diſpoſitio compoſitionis oculi, & forma eius, & forma ſuarũ tunicarum. Et omne, quod diximus de tunicis oculi, & compoſitione earum, iam declaratum eſt ab anatomicis in libris anatomiæ.

De qvalitate visionis, et ab illa dependentibus. Cap. 5.

14. Viſio fit radijs à uiſibili extrinſecus ad uiſum manantibus. 6 p 3.

IAm declaratum eſt ſuperius [1 n] quòd ex corpore quolibet illuminato cum quolibet lumine exit lux ad quamlibet partem oppoſitam ei. Cum ergo uiſus opponitur alicui rei uiſæ, & fuerit res illa illuminata cũ quolibet lumine, exlumine rei uiſæ ueniet lumẽ ad ſuperficiẽ uiſus. Et declaratũ fuit quòd ex proprietate lucis eſt operari in uiſum, & quòd natura uiſus eſt pati ex luce. Di gnum eſt ergo, ut non ſentiat uiſus lumen rei uiſae;, niſi ex lumine ueniente ex ea ad uiſum. Et decla ratũ fuit iã, quòd forma coloris cuiuslibet corporis colorati & illuminaticũ quolibet lumine, aſſociatur ſemper lumini uenienti ab illo corpore ad quamlibet partem oppoſitã illi corpori, & erit lumen & forma coloris ſemper ſimul. Ergo cũ lumine ueniente ad uiſum ex lumine corporis uiſi, erit ſemper forma coloris corporis uiſi. Et cũ lumẽ & color ueniant ſimul ad ſuperficiem uiſus, uiſus ſentit colorẽ, qui eſt in re uiſa ex lumine ueniente ad ſe ex re uiſa. Dignius ergo eſt, ut non ſit ſenſus uiſus coloris rei uiſæ, niſi ex forma coloris uenientis ad ipſum uiſum cum lumine, & forma coloris ſemper eſt admixta cũ forma lucis, & nõ eſt diſtincta ab ea. Viſus ergo nõ ſentit lumẽ, niſi admixtũ cũ colore. Dignius ergo eſt, ut nõ ſit ſenſus uiſus coloris rei uiſæ & luminis, q eſt in ea, niſi ex forma admixta cũ lumine & colore ueniente ad ipſum ex ſuperficie rei uiſæ. Et iterũ tunicæ uiſus quę ſituantur ad mediũ anterioris uiſus, ſunt diaphanæ cõtingẽtes ſe, [per 4 n] & prima illarũ, ſcilicet cornea tãgit aerẽ, in quo primo uenit forma. Et ex proprietate lucis eſt pertrãſire in quodlibet cor pus diaphanũ: & ſimiliter eſt proprietas formæ coloris, quæ aſſociatur lumini, pertrãſire in corpus diaphanũ, & ideo extẽditur in aere diaphano, ſicut extẽditur lumẽ. Et ex natura corporũ diaphano rũ eſt, recipere formas lucis & coloris, & reddere ipſas partibus ſibi oppoſitis. Forma ergo ueniẽs ex re uiſa ad ſuperficiẽ uiſus, trãſibit per diaphanitatẽ tunicarũ uiſus, per foramẽ quod eſt in anteri ore uueæ, perueniet ergo ad humorẽ glacialẽ, & pertrãſibit in eo, ſecundũ diaphanitatẽ ſuã. Dignius ergo eſt, ut tunicę uiſus nõ ſint diaphanæ, niſi ut pertrãſeant in eis formæ lucis & colorũ, uenien tiũ ad ipſum. Aggregemus ergo modò q cõponitur ex omnibus iſtis, & dicamus, quòd uiſus ſentit lumẽ & colores, qui ſunt in ſuperficie rei uiſæ, & quòd pertranſeunt per diaphanitatẽ tunicarum uiſus. Et hoc eſt illud in quo quieſcebat phyſicorũ opinio de qualitate uiſionis. Dicemus ergo modò, quòd qualitas uiſionis nõ aſſeritur huiuſmodi eſſe tãtùm, quoniã iſte modus deſtruitur, niſi addatur ei aliud. Quoniã enim forma lucis & coloris cuiuslibet colorati & illuminati extẽditur in aere diaphano, cõtinuato cũ eo ad oẽs partes oppoſitas, uiſus aũt opponitur eodẽ tẽpore multis reb. uiſis diuerſi coloris, & inter quãlibet earũ & uiſum ſunt in aere lineæ rectæ cõtinuato medio inter eas: & cũ formæ lucis & coloris, quæ ſunt in re uiſa oppoſita uiſui ueniant ad ſuperficiẽ uiſus: formę ergo lucis & coloris cuiuslibet rerũ uiſibiliũ, oppoſitarũ uiſui, in eodẽ tẽpore ueniẽt ad ſuperfi ciẽ uiſus. Et cũ formę extẽdãtur ex re uiſa ad quãlibet partẽ oppoſitã, & nõ perueniãt ad uiſum, niſi ꝓpter oppoſitionẽ: forma, quę peruenit ex re uiſa ad uiſum, peruenit ad totã ſuperficiẽ uiſus. Et cũ ita ſit, quãdo uiſus opponitur alicui ſuperficiei rei uiſę, & peruenit forma coloris eius & lucis ad ſu perficiẽ uiſus, & uiderit in illo tẽpore aſpiciẽs alia uiſibilia diuerſi coloris oppoſita uiſui: tũc forma lucis & coloris cuiuslibet illorũ uiſibiliũ uen‡et ad ſuperficiẽ uiſus, & forma omniũ illorũ uiſibiliũ perueniet ad totã ſuperficiẽ uiſus. Perueniẽt ergo ad totã ſuperficiẽ uiſus multa lumina diuerſa, & multi colores diuerſi, & quilibet illorũ implet ſuperficiẽ uiſus: perueniet ergo in ſuperficiem uiſus forma admixta ex colorib. diuerſis, & luminibus diuerſis. Si ergo ſenſerit uiſus illã formã admixtã, ſentiet colorẽ diuerſum à colore cuiuslibet illarũ rerũ, & nõ diſtinguẽtur ab eo uiſibilia. Et ſi ſenſe rit unã illarũ rerũ uiſibiliũ, & nõ ſenſerit reſiduas: cõprehẽdet unã rẽ uiſibilẽ, & nõ alias: ſed ipſe cõprehẽdit omnia illa uiſibilia in eodẽ tẽpore, & cõprehẽdit ipſa diſtincta. Et ſi non ſenſerit unã illarũ formarũ, nihil ſentiet ex ipſis, uel ex alijs uiſibilibus oppoſitis illi: ſed ipſe ſentit omnia. Et iterũ poſ ſunt eſſe in eodẽ uiſo diuerſi colores, & à qualibet parte eius exit lumẽ & color ſecũdum oẽs lineas rectas, quæ extẽdũtur in aere cõtinuo. Cũ ergo fuerint partes unius rei uiſę diuerſi coloris: ueniet ad totã ſuperficiẽ uiſus ex unoquoq illarũ forma coloris & lucis, & ſic քmiſcebũtur colores illarũ page 8 partiũ in‡ſuperficie uiſus. Quare cõprehendet uiſus ipſos admixtos, aut nihil cõprehẽdet ex eis. Si uerò cõprehẽdet eos permixtos, nõ diſtinguũtur, nec ordinabũtur ab eo partes ſiue colores partium. Et ſi nihil cõprehendit ex iſtis formis, nihil cõprehẽdet ex iſtis partibus: & ſi nihil cõprehendit ex partibus, nihil cõprehendet ex re uiſa: ſed uiſus cõprehẽdit rẽ uiſam ſibi oppoſitã illuminatã, & comprehendit partes eius diuerſi coloris ordinatas, & diſtinctas. Et cum ita ſit, conſtat quòd aut qualitas uiſionis erit alio modo, aut erit iſte modus pars propoſiti modi uidendi.

15. Viſus è ſingulis ſuæ ſuperficiei punctis ſingula uiſibilis punct a uidet. 17. 18 p 3.

DEbemus ergo cõſiderare utrũ iſte modus poſsit cõuenire cõditionibus, per quas diſtinguãtur colores rerũ uiſibiliũ, & ordinãtur partes earũ apud uiſum, & cõueniunt ad eorũ eſſe in corpore. Dicimus ergo quòd, quãdo uiſus fuerit oppoſitus alicui rei uiſibili, ueniet ex quolibet puncto ſuperficiei rei uiſæ forma & coloris & lucis, quæ ſunt in ea, ad totã ſuperficiẽ uiſus, & ex quolibet puncto cuiuslibet rerũ uiſibilium oppoſitarũ uiſui in illa diſpoſitione, etiam uenient formę coloris & lucis, quę ſunt in illis, ad totã ſuperficiẽ uiſus. Si ergo uiſus ſenſerit ex tota eius ſuperficie formas coloris & lucis, quæ ueniunt ex aliquo puncto ſuperficiei rei uiſæ, ſentiet ex tota eius ſuperficie, formã cuiuslibet puncti ſuperficiei rei uiſæ, & formã cuiuslibet puncti ſuperficierũ omniũ uiſibilium rerũ oppoſitarũ illi in illa diſpoſitione: & ſic non ordinabuntur ab eo partes unius rei uiſæ, neq diſtinguentur ab eo. Et ſi ſenſerit formã uenientẽ ex uno puncto ſuperficiei rei uiſæ ad totã ſuperficiẽ uiſus, ex uno puncto tantùm ſuperficiei ipſius uiſus, & nõ ſenſerit formã illius puncti tota eius ſuperficie: ordinabuntur ab eo partes rei uiſæ, & diſtinguẽtur omnia uiſibilia oppoſita. Quoniã quando cõprehenderit colorem puncti unius ex uno puncto tantùm ſuperficiei eius, cõprehendet colorẽ unius partis rei uiſæ ex una parte ſuperficiei ſuæ, & cõprehendet colorem alterius partis ex alia parte ſuperficiei ſuæ, & cõprehendet unam quamq partẽ uiſibiliũ ex loco ſuperficiei ſuæ diuerſo & oppoſito ei, per quem cõprehendit aliã rem uiſibilem. Quare uiſibilia erunt ab eo ordinata & diſtincta, & ſimiliter partes cuiuslibet illorum.

16. Humor cryſtallinus eſt præcipuum organum facult atis opticæ. 4. 18 p 3.

MOdò ergo cõſideremus utrũ hoc ſit cõueniens, & poſsibile ad eſſe. Et dicamus prius, quòd uiſio nõ eſt niſi per glacialẽ, ſiue fiat uiſio per formas uenientes ex re uiſa ad uiſum, ſiue ſecundum alium modũ. Viſio autem nõ eſt per unã aliarũ tunicarum antecedentiũ ſe, quoniam illæ tunicæ non ſunt niſi inſtrumentũ glacialis. Quoniã ſi contigerit humori glaciali læſio cũ ſalute aliarum tunicarũ, deſtruitur uiſio, & ſi acciderit reſiduis tunicis corruptio, remanente ipſarum diaphanitate cum ſalute glacialis, non corrumpetur uiſus: Et etiam ſi in foramine uueæ fuerit oppilatio, & deſtruatur diaphanitas humoris eius, deſtruetur uiſus cum ſalute corneæ, & ſi auferatur oppilatio, reuertetur uiſus. Et ſimiliter ſi peruenerit intra humorẽ albugineum pars craſſa, non diaphana, & fuerit in facie humoris glacialis, & media inter ipſum & foramen uueæ, deſtruetur uiſio, & quando auferetur illud craſſum, uel declinabitur auerſione lineæ rectæ, quæ eſt inter glacialẽ & foramẽ uueæ ad aliquã partẽ, reuertetur uiſus. Et omnibus iſtis atteſtatur medicina. Deſtructio ergo ſenſus uiſus eſt apud corruptionẽ glacialis cũ ſalute tunicarũ antecedentiũ illũ. Et illud eſt argumentũ, quòd ſenſus uiſus nõ eſt, niſi per iſtũ humorẽ, nõ per tunicas reſiduas antecedentes illũ. Et deſtructio ſenſus apud deſtructionem diaphanitatis, quæ eſt inter glacialẽ & ſuperficiem ui ſus per corpus denſum non translucẽs, ſignificat quòd diaphanitas iſtarum tunicarum non eſt, niſiut continuetur diaphanitas tunicarum uiſus cum diaphanitate aeris, & efficiantur corpora, quæ ſunt inter glacialem & rem uiſam, diaphana continuitate diaphanitatis. Et deſtructio ſenſus apud deſtructionem linearum, quæ ſunt inter glacialem & ſuperficiem uiſus: ſignificat, quòd ſenſus glacialis non erit, niſi ex lineis rectis, quæ ſunt inter ipſum & ſuperficiem uiſus. Dicemus ergo ſi ſenſus uiſus eſt ex colore rei uiſæ & lucis, quę ſunt in eo, & ex forma ueniente ex rebus uiſis ad ſuperficiem uiſus, & ſenſus non eſt niſi per glacialem. Ergo non per ſuperſiciem uiſus ſentiet uiſus iſtam formam, ſed poſtquã tranſierit ſuperficiem uiſus, & peruenerit ad glacialẽ. Et forma quæ uenit ex re uiſa ad ſuperficiem uiſus, pertranſit in diaphanitate tunicarum uiſus: quoniam ex proprietate diaphanitatis eſt, ut tranſeant in ea formæ lucis & coloris, & extendantur rectè. Et iam declarauimus hoc in aere [14 n.] Et cum fuerint experimẽtata omnia corpora diaphana, inuenietur quòd lux extenditur in eis ſecundum lineas rectas: & nos declarabimus pòſt apud noſtrum ſermonem de obliquatione, quomodo hoc experiendum ſit. Si ergo ſenſus uiſus lucis & coloris, quæ ſunt in re uiſa, eſt ex forma ueniente ad uiſum ex re uiſa: apud peruentionem ipſius formæ ad glacialem erit ſenſus. Et iam declaratum eſt antea [15 n] quòd non eſt poſsibile, ut uiſus comprehendat rem uiſam ſecundum ſuum eſſe, niſi quando comprehenderit formam unius puncti rei uiſæ ex uno puncto tantùm ſuæ ſuperficiei. Non eſt ergo poſsibile, ut glacialis comprehendat rem uiſam ſecun dum ſuum eſſe, niſi quando comprehenderit colorem unius puncti rei uiſæ ex forma ueniente ad ipſum ex uno puncto tantùm ſuperficiei uiſus: forma autem uenit ex quolibet puncto ſuperficiei rei uiſæ, & pertranſit totam uiſus ſuperficiem uſque ad interius. Si uerò ex eo, quod uenit ex uno puncto rei uiſæ ad totam ſuperficiem uiſus, & pertranſit tunicas uiſus, & peruenit ad glacialem, non comprehendit glacialis niſi quod uenit ad ipſum ex uno puncto tantùm ſuperficiei uiſus, & ſentit colorem illius puncti tantùm ex ſuperficie uiſus, & peruenit ad unum punctum page 9 tantùm ſuperficiei eius, & non comprehendit illud punctum rei uiſæ ex reſidua forma perueniente ad ſuperficiem eius ex reſidua ſuperficie uiſus: complebitur uiſio, & ordinabuntur partes rei uiſæ, & diſtinguentur res in ſe apud uiſum, & non complebitur uiſio, niſi ſecundum iſtum modum. Et hoc non poteſt eſſe ita, niſi quando fuerit unum punctorũ, quę ſuntin ſuperficle uiſus, per quam tranſit forma unius puncti ſuperficiei rei uiſæ, diſtinctuш à punctis reſiduis, quæ ſunt in ſuperficie uiſus, &‡fuerit linea, ſuper quam uenit forma ad illud punctũ ſuperficiei niſus, diſtincta à reſiduis lineis, ſuper quas uenit forma. Et propter hoc poteſt glacialis cõprehendere formã uenientem ſuper illã lineam, & ex puncto ſuperficiei uiſus, quod eſt ſuper illam lineã, & nõ poteſt comprehendere ipſam per aliam.

17. Lux perpendicularis penetr at per qualibet diuerſa media: obliqua refringitur. 42. 43. 44. 45. 47 p 2.

ET cum inducuntur luces, & experimẽtatur qualitas tranſitus earum, & extenſionis earũ in corporibus diaphanis, inuenitur quòd lux extenditur per corpus diaphanum ſecundum lineas rectas, dum corpus diaphanũ fuerit cõſimilis diaphanitatis: & cũ occurrerit corpus aliud diuerſæ diaphanitatis à diaphanitate corporis præcedèntis, in quo extendebatur, non pertranſibit ſecũdum rectitudinem linearũ, ſuper quas extendebatur antè, niſi quando illæ lineæ fuerint perpendiculares ſuper ſuperficiẽ ſecũdi corporis diaphani: & ſi illæ lineæ fuerint obliquatæ ſuper ſuperficiẽ ſecũdi corporis, & nõ perpendiculares, obliquabitur lux apud ſuperficiẽ ſecũdi corporis, & non extendetur rectè: & cum obliquatur, extẽdetur in ſecundo corpore ſecundũ illas lineas rectas, ſuper quas obliquabatur: & erũt lineæ ſuper quas obliquabatur lux in ſecũdo corpore, etiã declinantes ſuper ſuperficiẽ ſecundi corporis, & nõ perpendiculares. Et ſi fuerint quædã lineæ ſuper quas uenit lux in primo corpore, perpendiculares ſuper ſuperficiẽ ſecundi corporis, & quædã declinantes: extendetur lux, quæ erat ſuper lineas perpendiculares in ſecundo corpore ſecundum rectitudinẽ, & quę erat ſuper lineas declinantes, obliquabitur apud ſuperficiẽ ſecundi corporis ſecundum lineas declinantes, & extendetur in eo ſecundũ rectitudinẽ illarũ linearum declinantiũ, ſuper quas obliquabatur. Et hoc nos declarabimus in ſermone de refractione, & oſtendemus uiã, per quã poterit quis experiri iſtã diſpoſitionẽ: & apparebit ſenſui, & cadet ſuper ipſam certitudo.

18. Viſio diſtincta fit rectis lineis à uiſibili ad ſuperficiem uiſus perpẽdicularibus. Ita ſingula uiſibilis punct a eundem obtinent ſitum in ſuperficie uiſus, quem in uiſibili. 17 p 3.

ET cum ita ſit, ex forma ergo lucis & coloris, quæ ueniunt ex quolibet puncto rei uiſæ ad ſuperficiem uiſus, quando peruenerit ad ſuperficiẽ uiſus, nihil pertranſibit per diaphanitatem tunicarũ uiſus ſecũdũ rectitudinẽ, niſi illud, quod erit ſuper lineã rectã eleuatã ſuper ſuperficiẽ uiſus ſecundũ angulos rectos, & illud, quod fuerit ſuper aliã, refringetur, & non pertranſibit rectè: quoniam diaphanitas tunicarum uiſus nõ eſt, ficut diaphanitas aeris contingentis fuperficiẽ uiſus. Et illud, quod refringitur ex iſtis formis, refringetur etiam ſuper lineas declinantes, non ſuper lineas perpendiculares extenſas ex loco refractionis: & una linea recta tantùm exit ad punctũ ſuperficiei uiſus ab uno puncto ſuperficiei rei uiſæ, ita ut ſit perpendicularis ad ſuperficiem uiſus: [per 13 p 11] & exeunt ad eã lineæ infinitæ declinãtes ſuper ſuperficiẽ uiſus. Et forma ueniẽs ſecun dũ rectitudinẽ perpendicularis, pertranfit tunicas uiſus ſecun dũ rectitudinem perpendicularis: & omnes formæ uenientes ſecundum lineas declinantes ad illud punctum, refringuntur apud illud punctum, & tranſeunt in tunicis uiſus ſecundum lineas declinantes: & nihil ex eis tranſit ſecundũ extenſionem linearũ, ſuper quas uenerũt, neq etiam ſecundũ rectitudinem linearũ perpendiculariter erectarũ ſuper illud punctũ. Et ad quodlibet punctũ ſuperficiei uiſus ueniunt in eodem tempore formæ omniũ punctorũ, quæ ſunt in ſuperficiebus omniũ uiſibiliũ & illuminatorũ oppoſitorũ illi in illo tempore: quoniam inter ipſum & quodlibet punctũ oppoſitum illi eſt linea recta: & à quolibet punctorum, quæ ſunt in ſuperficiebus uiſibilium illuminatorum, extenduntur formæ ſuper quamlibet lineam rectam, quæ poteſt extendi ex illo puncto, & forma unius puncti tantùm de numero omnium punctorum oppoſitorum uiſui, quæ uenit ad illud punctũ ſuperficiei uiſus in illo tempore, uenit ſuper perpendicularem eleuatam ſuper illud punctũ ſuperficiei uiſus: & formæ omniũ punctorũ reſiduorũ ueniũt ad illud punctũ ſuperficiei uiſus ſuper lineas declinantes: & in quolibet puncto ſuperficiei uiſus tranſeunt in eo dẽ tempore formæ omniũ punctorũ, quæ ſunt in ſuperficiebus omniũ uiſibiliũ oppoſitorũ in illo tẽpore: & forma unius puncti tantùm trãſit rectè per diaphanitatẽ tunicarũ uiſus: & eſt punctũ, quod eſt apud extremitatẽ perpẽdicularis exeuntis ab illo puncto ſuperficiei uiſus: & formæ omniũ punctorũ reliquorũ refringuntur apud illud pun etũ ſuperficiei uiſus, & trãſeũt per diaphanitatẽ tunicarũ uiſus ſecundũ lineas declínãtes ad ſuperfi ciẽ uiſus. Et ex quolibet pũcto ſuperficiei glacialis exit una linea tãtũ perpẽdicularis ſuper ſuperficiẽ uiſus: & ab eodẽ exeunt lineę infinitæ ad ſuperficiẽ uiſus, & ſunt declinãtes ſuper ipſam. A pun cto ergo ſuperficiei glacialis, ex quo exit perpendicularis ſuper ſuperficiẽ uiſus, & pertrãſit foramẽ uueæ, exeunt lineæ infinitæ, quæ trãſeunt in foramẽ uueæ, & perueniũt ad ſuperficiẽ uiſus, pręter illã perpẽdicularẽ: & extrem itates omniũ linearũ exeuntiũ à pũcto aliquo ſuperficiei glacialis, & trãſeuntiũ ք foramẽ uueæ, & perueniẽtiũ ad ſuperficiẽ uiſus, & declinãtiũ ſuper illã, quãdo fuerint page 10 intellectæ refringi ſecundum modum, quem affirmat diuerſitas diaphanitatis, quæ eſt inter diapha nitatem corporis corneæ & corporis aeris, perueniunt ad diuerſa loca, & ad puncta diuerſa denumero punctorum, quæ ſunt in ſuperficiebus uiſibilium oppoſitorum uiſui in uno tempore: & nulla iſtarum linearum occurrit puncto, quod eſt apud extremitatem perpendicularis. Et formæ punctorũ, quæ ſunt apud extremitates omnium iſtarum linearum ſuperficierum uiſibilium, extendun tur ſecundum rectitudinem iſtarum linearum, & perueniunt ad ſuperficiem uiſus, & refringuntur ad idem punctum ſuperficiei glacialis, præter formam puncti, quod eſt apud extremitatem perpen dicularis: quoniam ipſa extenditur ſecundum rectitudinem perpendicularis, & pertranſit ad illud punctum glacialis. Si ergo glacialis ſentit ex uno puncto omnes formas uenientes ad ipſum ex omnibus uerticationibus, ſentiet ex omni puncto formas admixtas ex multis formis diuerſis, & coloribus multis uiſibilium oppoſitorum uiſui in illo tempore: & ſic nihil diftinguetur ab eo ex punctis, quæ ſunt in ſuperficiebus uiſibilium, neque ordinabuntur formæ punctorum uenientes ad illud punctum: at ſi glacialis ſenſerit ex uno ſui puncto illud, quod uenit ad ipſum ex una uerticatione tantùm, diſtinguentur ab eo puncta, quæ ſunt in ſuperficiebus uiſibilium. Et nullum punctorũ, quorum formæ perueniunt ad glacialem ſuper lineas refractas, eſt dignius alio ex formis refractis, neque ulla refracta uerticatio eſt dignior alia: & formæ refractę ad unum punctum glacialis in uno tempore, ſunt multæ non determinatæ. Et punctum, cuius forma uenit ſecundum rectitudinem perpendicularis ad unum punctum glacialis, eſt unum punctum tantùm, & nulla alia forma uenit cum ea ſecundum rectitudinem perpendicularis: quoniam omnes formæ refractæ non refringuntur niſi ſecundum lineas declinantes. Et cum centrum ſuperficiei uiſus ſit idem cum centro ſuperficiei glacialis [per 12 n] linea, quæ eſt perpendicularis ſuper ſuperficiem uiſus, eft perpendicularis ſuper ſuperficiem glacialis. Form a ergo, quæ uenit ſuper perpendicularem, diſtinguitur ab alijs formis duabus diſpoſitionibus: quarum altera eſt, quòd ipſa extenditur à ſuperficie rei uiſę ad pun ctum glacialis ſuper lineam rectam, & reſiduæ ueniunt ſuper lineas refractas: altera autem eſt, quòd ipſa perpendicularis erecta ſuper ſuperficiem uiſus, eſt etiam perpendicularis ſuper ſuperficiem glacialis: & lineæ reſiduæ, ſuper quas ueniunt formæ reſiduæ refractæ, ſunt declinantes ſuper ſuperficiem uiſus. Et operatio lucis uenientis ſuper perpendiculares, eſt fortior operatione lu cis uenientis ſuper lineas inclinatas. Dignius ergo eſt, ut glacialis non ſentiat ex quolibet puncto, niſi formam uenientem ad ipſum punctum ſuper rectitudinem perpendicularis tantùm, & non ſentiat ex illo puncto illud, quod uenit ad illud punctum ſecundum uerticationes refractas. Et iterum cum centrum ſuperficiei uiſus, & centrum ſuperficiei glacialis, fit idem punctum, omnes perpendiculares eleuatæ ſuper ſuperficiem glacialis & ſuperficiem uiſus, concurrent ſuper centrum commune, & erunt diametri in ſuperficiebus tunicarum uiſus, perpẽdiculares ſuper ipſas tunicas uiſus: & erit quælibet perpendicularis occurrens ſuperficiei corneæ in uno puncto, & occurrens ſuperficiei glacialis in uno puncto: & non exit ad illud punctum corneæ, niſi una perpendicularis, neque exit ad illud punctũ glacialis, niſi una perpendicularis tantùm. Forma ergo, quæ exit à quolibet puncto ſuperficiei rei uiſæ ſuper perpendicularem, quæ extenditur ab eo ad ſuperficiem uiſus, occurrit ſuperficiei uiſus ſuper unum punctum, ſuper quod ei non occurrit aliqua alia forma, non uenientium ſuper perpendiculares.

19. Viſio fit per pyramidem, cuius uertex eſt in uiſu, baſis in uiſibili. 18. 21. 22 p 3.

ET iterum iam determinatũ eſt, [14. 18 n] quòd ex quolibet puncto cuiuslibet corporis colorati & illuminati cum quolibet lumine, exeunt lux & color ſuper quamlibet lineam rectã, quæ poterit extendi ab illo puncto: ergo inter quodlibet punctum uiſus, & quodlibet punctum oppoſitum alicui ſuperficiei, & quodlibet punctum illius ſuperficiei, eſt linea recta imaginabilis, & inter illud punctum, & illam ſuperficiem eſt pyramis imaginabilis, cuius uertex eſt illud punctum, & cuius baſis eſt illa ſuperficies: & illa pyramis continet omnes lineas rectas intellectas, quæ ſunt inter illud punctum & omnia puncta illius ſuperficiei. Cum ergo forma lucis & coloris exierint à quolibet puncto ſuperficiei corporis colorati, illuminati, ſuper quamlibet lineam rectã, quę poterit extendi ab illo puncto, ad quodlibet punctum oppoſitum corpori illuminato & colorato: forma lucis & coloris, quæ ſunt in ſuperficie illius corporis, extendetur à quolibet puncto ſu perficiei illius corporis, ad illud punctum, oppoſitũ illi ſuper lineam rectam extenſam inter ipſum corpus & illud punctum. Form a ergo lucis & coloris cuiuslibet corporis colorati & illuminati cũ quolibet lumine, extẽditur à ſua ſuperficie ad quodlibet punctum oppoſitum illi ſuperficiei ſecun dum uerticationem pyramidis, quæ formatur inter illud punctum & illam ſuperficiem: & erit forma ordinata in illa pyramide per lineas illas concurrentes ad illud punctum, quod eſt uertex pyramidis, ſicut eſt ordinatio in partibus coloris, qui eſt in ſuperficie illius corporis. Cũ ergo uiſus fuerit oppoſitus alicui rei uiſibili, formabitur inter punctum, quod eſt centrum uiſus, & ſuperficiem illius rei uiſæ, pyramis imaginabilis, cuius uertex erit centrum uiſus, & baſis erit ſuperficies illius rei uiſæ: & cum aer medius inter illam rem uiſam & uiſum fuerit continuus, & non fuerit medium inter rem uiſam & uiſum, corpus denſum, & fuerit illa res uiſa illuminata cum quolibet lumine: extendetur forma lucis & coloris, quæ ſunt in ſuperficie illius rei uiſæ, ad uiſum ſecundum uertica tionem illius pyramidis, & extendetur forma cuiuslibet puncti ſuperficiei illius rei uiſæ ſecundum rectitu dinem lineæ, quę eſt inter illud punctum, & uerticem illius pyramidis, qui eſt cẽtrum uiſus. page 11 Et quia centrum uiſus idem eſt cum centro ſuperficiei glacialis, [per 12 n] erunt omnes iſtæ lineæ perpendicularesſuper ſuperficiem oculi, & ſuperficiẽ glacialis, & ſuper oẽs ſuperficies uiſus æquidiſtantes: & erit pyramis continua ſuper omnes iſtas perpendiculares, continens omnes iſtas perpendiculares, & aerem, in quo extenditur forma à tota ſuperficie illius rei uiſæ oppoſitæ uiſui, ſecundum uerticationes perpendicularium: & ſuperficies glacialis ſecabit iſtam pyramidem: & ſic peruenit forma lucis & coloris, quæ ſunt in ſuperficie illius rei uiſæ, in partem ſuperficiei, quã com prehendit pyramis. Et ad quodlibet punctum iſtius ſuperficiei glacialis ueniet forma puncti oppo ſiti ſuperficiei rei uiſæ, ſecundum rectitudinem perpendicularis exeuntis ab iſto puncto ſuperficiei rei uiſæ ſuper ſuperficiem tunicarum uiſus, & ſuper ſuperficiem glacialis, & pertranſibit diaphanitatem tunicarum uiſus ſecundum rectitudinem illius perpendicularis, & non pertranſibit cum illa forma ſecundum rectitudinem illius perpendicularis alia forma. Et iſta forma perueniet ad iſtã partem glacialis ordinata in ea ſecũdum lineas rectas, ſuper quas peruenit ad ipſam, quæ ſunt perpendiculares ad ipſam, & cõcurrẽtes apud centrũ uiſus, ſicut ordinatio partiũ ſuperficiei rei uiſæ. Præterea ueniunt in illa diſpoſitione ad quodlibet punctum huius partis ſuperficiei glacialis mul tæ formæ à multis punctis ſuperficierum uiſarum in eodem tempore. Perueniunt ergo in iſtã partem ſuperficiei glacialis, quæ diſtinguebatur à pyramide, multæ formæ ex multis coloribus diuerſis. Si ergo glacialis ſenſerit ex parte diſtincta per pyramidem, formam uenientem ad ſe ex uerticatione illius pyramidis tantùm, neque ſenſerit ex illa parte ſuæ ſuperficiei aliam formam, niſi formã uenientem ſuper illam uerticationem: ſentiet formam illius rei ſecundũ ſuũ eſſe, & ſentiet ordinatam ſecundum ſuam ordinationem. Et poterit etiam ſentire in illa diſpoſitione formas aliarum rerum uiſarum, præter illam rem uiſam ex pyramidibus diſtinguentibus ex ſua ſuperficie alias partes ab illa parte: & poterit ſentire formam cuiuslibet rerum uiſarum ſecũdum ſuum eſſe, & ſentire ſitus earum inter ſe ſecundum ſuũ eſſe. Et ſi glacialis ſenſerit formas uenientes ad ſe ex uerticationibus refractis, ſentiet ex eadem parte, quæ diſtinguebatur ex ſua ſuperficie per illam pyramidem, formas admixtas ex formis partium illius rei uiſæ, & ex formis multarum rerum uiſarum diuerſarum, & erunt admixtæ ex multis coloribus diuerſis, & ſentiet ex qualibet parte ſuæ ſuperficiei, præter illam partem, formam permixtam exformis multarum rerum diuerſarum: & ſic non ſentiet formam uenientem ſecundum pyramidis uerticationem ſecundum ſuũ eſſe, neque aliquam for mam uenientem ſuper perpendicularem ſecũdum ſuũ eſſe, neque aliquam formam uenientem ex uerticationibus refractis. Non ſentiet ergo formam unius rei uiſæ ſecundum ſuũ eſſe, neq diſtinguentur ab ea res uiſæ oppoſitæ illi in eodem tempore: ſed uiſus comprehẽdit res uiſas diſtinctas, & comprehendit partes unius rei uiſæ ordinatas ſecundum ſuum eſſe in ſuperficie rei uiſæ, & com prehendit res uiſas multas ſimul in eodem tempore. Et cum uiſio ſit ex formis uenientibus ex rebus uiſis ad uiſum [per 14 n] nihil ſentiet glacialis ex formis rerum uiſarum ex uerticationibus refractis: & ſic nulla formarũ peruenientiũ ad ſuperficiẽ glacialis ex formis rerum uiſarũ, ordinabi tur in ſuperficie glacialis ſecundũ ſuũ eſſe: neq ulla formarũ partium unius rei uiſæ peruenientiũ ad ſuperficiem glacialis, ordinabitur in ſuperficie glacialis ſecundum ſuũ eſſe in ſuperficie rei uiſæ, niſi formæ peruenientes ad eam ſecundum rectitudinem perpendicularium eleuatarum ſuper ſuperficiem uiſus tantùm. Situs autem formarum refractarum apud ſuperficiem uiſus etiam perueniuntin ſuperficiem glacialis conuerſi, & peruenit inſuper forma unius puncti in portionem ſuperficiei glacialis, nõ in unum punctum. Et illud eſt, quòd forma puncti dextri apud uiſum, quando extendetur ad punctum ſuperficiei uiſus, & linea, ſuper quam extenditur forma, obliqua ſuper ſuperficiem uiſus, refringetur ad partem ſiniſtram à perpendiculari, quæ extendetur à centro uiſus ad illud punctum ſuæ ſuperficiei: & peruenit forma, quæ refringitur ab extremitate perpendicularis, ſecundum hunc modum ad punctum ſiniſtrum à puncto glacialis ſuperficiei, ſuper quod abſcindit illã illa perpendicularis: Et ſimiliter forma puncti ſiniſtri à uiſu, quæ extendetur ad illud idem punctũ ſuperficiei uiſus, & declinat ſuper ipſam, refringetur ad punctũ dextrũ à perpendiculari, & à puncto ſuperficiei glacialis, quod eſt ſuper illã perpendicularẽ: quoniã formæ refractæ nõ appropinquant poſt refractionẽ perpendiculari exeunti à loco refractionis, & non perueniunt per applicationẽ formæ ad perpendicularẽ neq poſt refractionẽ pertranſeunt ipſam, neq pręcedunt: quoniã hæc eſt proprietas formarũ refractarũ. Et ſimiliter formæ duorũ punctorũ, quæ ſuntin eadẽ parte à uiſu, quæ exeunt ad unũ punctũ ſuperficiei uiſus, & declinant ſuper ipſam in eadẽ parte, perueniuntin ſuperficiẽ glacialis conuerſæ: quoniã duæ lineæ, ſuper quas extendũtur duæ formæ punctorũ, ſecant ſe ad punctũ ſuperficiei uiſus, ſuper quod cõcurrunt duæ formæ, & occurrũt perpẽdiculari exeunti ad illud punctũ ſuperficiei uiſus, ſuper illud punctũ. Cũ ergo iſtæ duæ lineę fue rint declinantes à ſuperficie uiſus in eadẽ parte à perpẽdiculari exeunte à cẽtro uiſus ad illud punctum, refringũtur formæ duorũ punctorũ ad punctũ oppoſitũ illi parti. Et etiã quia duæ lineæ, ſuper quas extenduntur duę formę ad unum punctũ ſuperficiei uiſus, ſecant ſe ſuper illud punctum: oportet, quando extenduntur ſecundũ ſuam rectitudinẽ poſt ſectionẽ, ut appareat ſitus eorũ conuerſus in reſpectu eius, qui eſt in re uiſa, & reſpectu etiã perpendicularis, & efficitur linea, quæ erat dextra ante ſuã peruentionẽ ad ſuperficiẽ uiſus ex illis duabus lineis, ſiniſtra poſt ſuũ pertranſitũ in ſuperficiẽ uiſus, & ſiniſtra, dextra. Et ſimiliter erit ſitus duarũ linearũ, ſuper quasrefringẽtur duę formæ ex uno puncto ſuperficiei uiſus: quoniã duæ formæ, quæ refringuntur ex uno puncto, appropinquant ambo perpẽdiculari, & extenditur forma, quæ erat ſuper lineã remotiorẽ à perpendi page 12 culari, poſt ſectionẽ ſuper lineá remotiorẽ etiá à perpédiculari, ſed minoris remotióis quàm linea, ſuper quã erat: & extẽditur forma, quҫ erat ſuper lineã propinquioré perpẽdiculari, etiá poſt ſectio né ſuper lineá propinquiorem etiam perpendiculari, ſed maioris propinquitatis, quàm linea, ſuper quá erat. Et ſimiliter omnes formæ, quæ extenduntur ab uno puncto. Et cúſuerit experimẽtatum experimétatione ſubtili, inuenietur, ſecúdú quod diximus. Et nos oſten demus uiam, per quá expe rimentabitur hoc experimentatione uera apud noſtrum fermonẽ de refractione, & tũc diſcooperientur omnia depẽdentia à refractione: & nos nó utemurillic in demóſtratione rebus, quibus uſi fuimus in iſto tractatu. Duo ergo puncta declinantia ad uná partetn à re uiſa, quando formæ eorũ extenduntur ad unũ punctũ ſuperficiei uiſus, ſecabũt ſe ſuper duas lineas, quarũ ſitus erit apud uiſum in reſpectu rei uiſę contrarius ſitui duarũ linearum primarũ, ſuper quas extêdebãtur duæ formæ ad ſuperficiẽ uiſus. Erit ergo ſitus duorum punctorum ſuperficiei glacialis, ad quæ perueniunt duælformæ contrarius ſitui, duorũ punctorũ, ex quibus ueniunt duæ formæ. Omnes ergo ſormæ, quæ refringũtur ab uno pũcto ſuperſiciei uiſus, perueniũt in ſuperficiẽ glacialis cõuerſæ. Etiterũ forma cuiuslibet pũcti oppoſiti uiſui uenit ad totá ſuperficiẽ uiſus: ergo refringetur à tota ſuperficie uiſus: & forma, quæ refringitur à tota ſuperficie uiſus, refringitur ad partẽ alicuius quãtitatis ſu perficiei glacialis, nó ad unũ pũctũ. Quoniá formę refractionis ſi cõcurrerẽt poſt refractionẽ ſuper unũ punctũ, ſecarẽt perpẽdiculares, apud quarũ extremitates reſringebãtur, aut pertrãſirent ipſas, aut exiret forma à ſuperſicie, in qua refringebatur: ſed nulla forma refracta occurrit perpẽdiculari, apud cuius extremitatẽ fuerit refracta poſt refractionẽ, neq pertrãſit illã, neq, exit à ſuperſicie, in qua fuit reſracta. Et omnia iſta maniſeſtãtur per experimẽtationẽ. Forma ergo unius pũcti rei uiſæ, quæ peruenit in ſuperficiẽ glacialis, poſt refractionẽ nõ erit in uno pũcto, ſed in parte alicuius quãtitatis ſuperficiei glacialis, & nõ erit ſitus formarũ rerũ diuerſarũ uel pũctorũ diuerſorũ ſuperficiei rei uiſæ, quæ perueniũt in ſuperficiẽ glacialis ք refractionẽ inter ſe, ſicut ſitus earũ ſecũdũ ſuũ eſſe in ſuperficiebus rerũ uiſarũ, ſed cótrarius. Nulla ergo formarũ refractarũ rerũ uiſarũ peruenientiũ ad ſuperficiẽ glacialis eſt ſecũ dũ ſuũ eſſe in ſuperficieb. uiſarũ rerũ. Et iã declaratũ eſt [18 n] quòd formæ uenientes ſuper perpẽdiculares, ordinãtur in ſuperficie glacialis ſecundũ ſuũ eſſe, quoniã extẽduntur rectè à ſuperficiebus rerũ uiſarũ ad ſuperficiẽ glacialis. Nulla ergo formarũ rerũ uiſarũ uenientiũ ad ſuperficiẽ glacialis ordinatur in ſuperficie glacialis ſecundũ ſuũ eſſe, quod habentin ſuperficiebus rerũ uiſarum, niſi formæ extenſæ ſuper uerticationes perpédiculariũ tãtùm. Si ergo ſenſus uiſus rerũ uiſarũ ſit ex form is uenientib. ad ipſum ex ſuperſiciebus rerũ uiſarũ, nihil cõprehendet uiſus ex formis rerũ uiſarũ peruenientibus ad ipſum, niſi ex uerticationibus, quarũ extremitates cõcurrunt apud centrũ uiſus tátùm: quoniã uiſus nihil cõprehendit ex ſormis rerum uiſarum, niſi ordinatum ſecundum ſuum eſſe in ſuperficiebus rerum uiſarum.

20. Oculus & ſphæra cryſtallina habent idem centrum. 7 p 3. Idem 12 n.

ET iterũ ſi centrũ uiſus nõ eſt centrũ ſuperficiei glacialis: lineæ rectæ, quę exeunt à cẽtro ſuperficiei uiſus, & extẽduntur in foramine uueæ, & perueniũt ad res uiſas, nõ erũt perpẽdiculares ſuper ſuperficiẽ glacialis, ſed declinãtes ſuper ipſam: neq ſitus earũ ſuper ſuperficiẽ gla cialis erũt ſitus cõſimiles, niſi una linea tantũ, ſcilicet, quæ trãſit per duo cẽtra. Formas ergo uenien tes à ſuperficieb. rerũ uiſarũ ad ſuperficiẽ glacialis, nõ poteſt ſentire glacialis, niſi ex uerticationib. iſtarũ linearũ tãtùm, ſcilicet quę ſunt perpẽdiculares ſuper ſuperficiẽ uiſus, quę eſt ſuperficies corneę: quoniã formę, quę ſunt ſuper iſtas քpẽdiculares, tãtùm ſunt ordinatę in ſuperficie glacialis ſecundũ ordinationẽ earũ in ſuperficieb, rerũ uiſarũ. Si ergo glacialis cõprehẽditres uiſas ex formis uenientib. ad ſe, & nõ cõprehendit formã, niſi ex uerticationibus iſtarũ linearũ, & iſtę lineę nõ ſunt perpendiculares ſuper ſuperficiẽ eius: cõprehendet tũc formas ex uerticationibus, quarũ ſitus à ſu perficie ſua ſunt diuerſi ſitus, & declinãtes ſuper ſuã ſuperficiẽ, & cõprehẽdet formas ex uerticationibus diuerſorũ ſituũ declinãtibus, & cõprehẽdet oẽs formas refractas ex uerticationib. diuerſorũ ſituũ apud ſuã ſuperficiẽ. Et ſi cõprehendit oẽs formas refractas ex uerticationib. diuerſorũ ſituũ, nihil diſtinguetur ab eo ex rebus uiſis, propter hoc, quod declaratũ fuit ſuperius. Et cũ nõ ſit poſsi bile, ut cõprehẽdat formas refractas ex uerticationib. diuerſorũ ſituũ, nõ eſt poſsibile, ut cõprehen dat formas rerũ uiſarũ ex uerticationib. linearũ, quę ſunt perpẽdiculares ſuper ſuperficiẽ uiſus, niſi quãdo lineæ fuerint perpẽdiculares ſuper ſuperficiẽ eius, & fuerint ſitus eorũ in ſuperficie cõſimiles: & iſtę lineę nõ erũt perpẽdiculares ſuper ſuperficiẽ ſuã, niſi quãdo cẽtrũ ſuę ſuperficiei, & cẽtrũ ſuperficiei uiſus fuerint idẽ pũctũ. Si ergo ſenſus uiſus rerũ uiſarũ eſt ex formis ueniẽtib. ad ipſum ex coloribus rerũ uiſarũ, & lucibus earũ, & hoc diſtinctè: oportet, ut centrũ ſuperficiei uiſus & cen trũ ſuperficiei glacialis ſit unũ punctũ cõmune, & nihil cõprehẽdat uiſus ex formis rerũ uifarũ, niſi ex uerticationib. rectarũ linearũ, quarũ extremitates cõcurrũt apud unũ & idẽ pũctũ tãtùm. Et nõ eſt impoſsibile, ut duo cẽtra ſint idẽ: quoniã declaratũ eſt, [6.8 n] quòd duo cẽtra ſunt ex poſteriori cẽtro uueę, & ſuper unã lineã rectã trãſeuntẽ per omnia cẽtra. Et quoniã nõ eſt impoſsibile, ut duo cẽtra ſint idẽ, & ut lineæ rectæ, quæ exeunt à cẽtris, ſint perpẽdiculares ſuper duas ſuperficies, ſcilicet ſuperficiẽ glacialis, & ſuperficiẽ uiſus: nõ eſt etiã impoſsibile, ut ſit cõprehẽſio uiſus rerũ uiſarũ ex formis uenientib. ad ipſum, lucis & coloris, quæ ſunt in ſuperficie rerũ uiſarũ, cũ cõprehenſio formarum iſtarũ ſit ex uerticationibus perpendiculariũ tantùm. Et illud eſt, utnatura uiſus recipiatea, quæ ueniunt ad ſe, ex formis rerum uiſarũ: & etiam ut ſit natura uiſus infuper appropriata, ut non recipiat ea, quæ ueniunt ad ſe ex formis, niſi ex proprijs uerticationibus, non ex omni page 13 bus uerticationibus: & ſunt uerticationes linearum rectarum, quarum extremitates concurrunt apud centrum uiſus tantùm. Et iſtæ lineæ appropinquantur in centro, quia ſunt diametri eius uiſus ſcilicet, & perpendiculares ſuper ſuperficiem uiſus ſentientis. Et ſic erit ſenſus ex formis uenientibus ex rebus uiſis, & erunt iſtæ lineæ quaſi inſtrumentũ uiſus, per quod diſtinguẽtur à uiſu res uiſæ, & per quod ordinabuntur à uiſu partes cuiuslibet rerum uiſarum. Et quòd eſſe uiſus appropriatur aliquibus uerticationibus tantùm, habet ſimilia in rebus naturalibus. Quoniam lux oritur ex corporibus luminoſis, & extenditur ſuper uerticationes rectas tantùm, & non extenditur ſuper lineas arcuales aut tortuoſas. Et corpora ponderoſa mouentur ad inferius motu naturali ſuper lineas rectas: non ſuper lineas curuas, aut arcuales, aut tortuoſas: nec tamen mouebuntur ſuper omnes lineas rectas, quæ ſunt inter ea & ſuperficiem terræ, ſed ſuper lineas rectas proprias, quę ſunt perpen diculares ſuper ſuperficiem terræ & diametrũ eius. Et corpora cœleſtia mouẽtur ſuper lineas ſphæ. ricas, & non ſuper lineas rectas, neq ſuper lineas diuerſi ordinis. Et cum fuerimus intuiti motus na turales, inueniemus, quòd quilibet eorum eſt appropriatus aliquibus uerticationibus tantùm. Nõ eſt ergo impoſsibile, ut ſit uiſus appropriatus in receptione operationum lucis & coloris aliquibus uerticationibus rectis, quæ concurrunt apud eius centrum tantùm, & ſunt perpendiculares ſuper ſuperficiem eius. Comprehenſio autem uiſus de rebus uiſis ex uerticationibus linearum rectarum, quarum extremitates concurrunt apud centrum uiſus, eſt conceſſa à mathematicis, & nulla diuerſi tas eſt inter eos in hoc: & iſtæ lineæ uocantur ab eis lineæ radiales. Et cum hoc ſit poſsibile, & formæ lucis & coloris ueniant ad uiſum, & pertranſeant per diaphanitatem tunicarum uiſus, & uiſio non compleatur ex receptione iſtarum formarum, niſi quando uiſus receperit ipſas ex uerticationibus tantùm: uiſus ergo non comprehendit luces & colores rerum uiſarum, niſi ex formis uenientibus ad ipſum ex ſuperficiebus rerum uiſarum, & non comprehendit iſtas formas, niſi ex uerticationibus linearum rectarum, quarum extremitates concurrunt apud centrum uiſus tantùm. Aggre gemus ergo modò ea, quæ poſſunt aggregari ex omni, quod diximus, & dicamus: quòd uiſus ſentit lucem & colores, qui ſunt in ſuperficie rei uiſę, ex forma extenſa, & ex luce, & colore, qui ſunt in ſuperficie rei uiſę per corpus diaphanũ, quod eſt medium inter uiſum & rem uiſam. Et nihil comprehendit uiſus ex formis rerum uiſarum, niſi ex uerticationibus linearum extenſarũ inter rem uiſam & centrum uiſus tantùm. Et declaratum eſt, quòd hoc ſit poſsibile.

21. Viſibile uiſui oppoſitum uidetur. 2 p 3.

NOs uerò modò exponemus quęſtionem, quare fiat uiſio ſecundum modum hunc, dicendo, quòd uiſio nõ poteſt eſſe niſi ſecundum hunc modum. Quoniam uiſus quando ſenſerit rem uiſam, poſtquam non ſentiebat ipſam, aliquid accidit ei, quod nõ erat prius: & nihil accidet, poſt quam non erat prius, niſi per aliquam cauſam. Et inuenimus, quòd uiſus quando fuerit oppoſitus rei uiſæ, ſentiet ipſam, & cũ auferetur ab eius oppoſitione, non ſentiet ipſam, & cum reuertetur ad oppoſititionem, reuertetur uiſus. Et ſimiliter inuenimus, quando uiſus ſenſerit rem uiſam, deinde clauſerit palpebras, quòd ſenſus deſtruitur, & cum aperit palpebras, & res uiſa fuerit in oppoſitione, reuertitur ſenſus. Sed cauſſa eſt illud, quòd quando deſtruitur cauſſa, deſtruitur cauſſatum, & quando reuertitur cauſſa, reuertitur cauſſatum. Cauſſa ergo, quę facit contingere rem illam in uiſu, eſt res uiſa, quando opponitur uiſui. Viſus ergo non ſentit rem uiſam, niſi propter illud, quod facit res uiſas contingere in uiſu, quando ſcilicet opponuntur uiſui.

22. Viſibile per medium perſpicuum uidetur. 13 p 3.

ET iterum uiſus non comprehendit rem uiſam, niſi quando corpus, quod eſt medium inter ea, fuerit diaphanũ. Nam comprehenſio uiſus de re uiſa ex poſteriori aeris, qui eſt medius inter eos, non eſt propter humiditatem aeris, ſed propter diaphanitatẽ eius. Quoniam ſi medium fuerit inter uiſum & rem uiſam aliquis lapis, aut aliud corpus diaphanũ quodcunq: comprehendet tunc uiſus rem uiſam, & erit comprehenſio ſecundum diaphanitatẽ corporis mediantis: & quantò corpus mediũ fuerit magis diaphanũ, tantò erit ſenſus uiſus de re illa manifeſtior. Et ſimiliter quan do fuerit inter uiſum & rem uiſam aqua clara diaphana, comprehendet uiſus rem uiſam à poſteriori aquæ: & ſi illa aqua fuerit tincta aliqua tinctura forti, ita ut deſtruatur diaphanitas, quamuis remaneat in ea humiditas, tunc uiſus non comprehendet illam rem uiſam, quæ eſt in aqua. Declarabitur ergo ex iſtis diſpoſitionibus, quòd uiſio non completur, niſi per diaphanitatem corporis medij, & non per humiditatẽ. Illud ergo quòd res uiſa operatur in uiſum apud ſuam oppoſitionẽ contra illũ, ex quo eſt ſenſus, non cõpletur niſi per diaphanitatẽ corporis medij inter uiſum & rem uiſam. Lux ergo & color rei uiſæ non cõprehendetur à uiſu, niſi ex aliquo, quod ſit ex illa luce & colore in uiſu: & illud non accidit ex luce & colore in uiſu, niſi quando corpus medium inter uiſum & rem uiſam fuerit diaphanum. Diaphanitas aũt non appropriatur alicui ex eis, quæ pendent ex luce & colore, quo diuerſiſicetur à nõ diaphanitate, niſi quia forma lucis & coloris pertranſit per diaphanũ, & non pertranſit per non diaphanũ: & quia corpus diaphanum recipit formam lucis & coloris, & reddit ipſam partibus oppoſitis luci & colori, corpus aũt nõ diaphanũ nõ habet iſtam proprietatẽ. Et quia uiſus non ſentit lucem & colorem, quæ ſuntin re uiſa, niſi ex aliquo cõtingente ex luce & colore in uiſu, & illud non contingit in uiſu, niſi quando corpus medium inter uiſum & rem uiſam fuerit diaphanum: & corpus diaphanum nulli appropriatur, quo diſtinguatur à corpore nõ diaphano ex eis, page 14 quę pendent à luce & colore, niſi per receptionẽ formarum colorum, & redditionẽ eorum ad partes oppoſitas: & declaratũ eſt, [19 n] quòd quando uiſus fuerit oppoſitus rei uiſę, formę lucis & coloris, quæ ſuntin re uiſa, reddentur uiſui, & peruenientin ſuperficiem ſentientis: uiſus ergo non ſentit l‡ cem & colorem rei uiſę, niſi ex forma extenſa per corpus diaphanum inter rem uiſam & uiſum, & ex re, quam facit contingere res uiſa in uiſu, dum opponitur illi, mediante corpore diaphano.

23. Viſio non fit radijs à uiſu emißis. s p 3.

ET licet nobis dicere, quòd corpus diaphanũ recipit à uiſu aliquid, & red dit ipſum rei uiſæ, & per continuationẽ iſtius rei uiſæ inter uiſum & rem uiſam, euenit ſenſus. Et hæc eſt opinio po nentiũ radios exire à uiſu. Ponatur ergo quòd ita ſit, quòd radij exeant à uiſu, & pertranſeant per corpus diaphanum peruenientes ad rem uiſam, & per iſtos radios fiat ſenſus. Et cum ita fiat ſen ſus, quæro an per iſtos radios reddatur uiſui aliquid, aut nõ reddatur? Si uero ſenſus fiat per radios, & non reddant uiſui aliquid, uiſus non ſentiet: ſed uiſus ſentit rem uiſam, & non ſentit, niſi mediantibus radijs: iſti ergo radij, qui ſentiũt rem uiſam, reddunt uiſui aliquid, per quod uiſus ſentit rem ui ſam. Et cum radij reddant uiſui aliquid, per quod ſentit rem uiſam, uiſus non ſentiet lucem & colorem, quæ ſunt in re uiſa, niſi ex aliquo ueniente à luce & colore, quæ ſunt in re uiſa ad uiſum, & radij reddunt illa. Secundum ergo omnes diſpoſitiones non erit uiſus, niſi per aduentum alicuius rei uiſæ à re uiſa, ſiue exierint radij, ſiue non. Et iam declaratum eſt, [22 n] quòd uiſio non completur, niſi per diaphanitatem corporis medij inter uiſum & rem uiſam, & nõ completur, quando fuerit mediũ inter ea corpus non diaphanũ. Et eſt manifeſtum, quòd corpus diaphanum à nõ diaphano in nullo diſtinguitur, niſi ſecundum modum prædictum. Et cum ita ſit, ut diximus, & ſit declaratum, quòd formæ lucis & coloris, quæ ſunt in re uiſa, perueniãt ad uiſum, quando fuerint oppoſitæ uiſui. Illud ergo, quod uenit ex re uiſa ad uiſum, per quod uiſus comprehendit lucem & colores, quæ ſunt in re uiſa ſecundum omnem diſpoſitionẽ, non eſt niſi iſta forma, ſiue exeant radij, ſiue non. Et iam declaratũ eſt [14.18 n] quòd formæ lucis & coloris ſemper generentur in aere, & in omnibus corporibus diaphanis, & ſemper extendantur in aere, & in corporibus diaphanis ad partes oppoſitas, ſiue oculus fuerit præſens, ſiue non. Exitus ergo radiorũ eſt ſuperfluus & otioſus. Viſus ergo non ſentit lucẽ & colorẽ rei uiſæ, niſi ex forma ueniente à luce & colore, quæ ſunt in re uiſa. Et declaratũ eſt [19 n] quòd forma cuiuslibet puncti rei uiſæ, oppoſiti uiſui, peruenit ad uiſum ſecun dũ uerticationes mul tas diuerſas, & quòd uiſus non poteſt apprehendere formã rei uiſæ ſecundũ ſuam ordinationẽ in ſu perficie rei uiſæ, niſi quando receptio formarũ fuerit ex uerticationibus linearũ rectarum, quæ ſunt perpendiculares ſuper ſuperficiem uiſus, & ſuper ſuperficiem mẽbri ſentientis, & quòd lineæ rectæ perpendiculares nõ erunt ſuper iſtas ſuperficies, niſi quando centrũ iſtarum ſuperficierũ fuerit unũ punctũ. Et cum hoc totum ſit, ſicut dictũ eſt: oportet, ut centrũ ſuperficiei glacialis & centrũ ſuperfi ciei uiſus ſint unum punctũ. Viſus ergo nihil poteſt cõprehendere ex formis rerũ uiſarũ, niſi ex uer ticationibus linearũ rectarum, quarũ extremitates concurrunt apud hoc centrũ tantùm. Et hoc eſt, quod promiſimus antè declarare in hoc capitulo in præcedente ſermone [12 n] de forma uiſus: ſcili cet quòd centrũ glacialis & centrũ ſuperficiei uiſus ſunt idem punctũ commune. Et cum hoc decla ratũ ſit, remanet ergo modò conſiderare opinionem ponentiũ radios exire à uiſu, & declarare quid in ea falſum, & quid uerũ. Dicamus ergo, ſi uiſio ſit ex re exeunte ex uiſu ad rem uiſam: iſta res aut eſt corpus, aut nõ corpus: Si eſt corpus quando aſpexerimus cœlũ, & uiderimus ſtellas, quę ſunt in eo, oportet, quòd in illa hora exeat à uiſu noſtro corpus, & impleat illud, quod eſt inter cœlũ & terrã, & quòd nihil diminuatur à uiſu: & hoc eſt falſum. Viſio ergo nõ eſt per corpus exiens à uiſu ad rem uiſam. Et ſi illud, quod exit à uiſu, nõ eſt corpus, illud nõ ſentiet rem uiſam: ſenſus enim nõ eſt, niſi in corporibus. Nihil ergo exit à uiſu ad rem uiſam, ſentiens rem illã. Et manifeſtũ eſt, quòd uiſio eſt per uiſum: & cũ hoc ſit, & uiſus nõ cõprehendat rem uiſam, niſi quando exit ab eo ad rem uiſam, & illud quod exit, nõ ſentit rem illam uiſam. Illud ergo quod exit à uiſu ad rem uiſam, nõ redditad uiſum ali quid, quo uiſus cõprehendat rem uiſam. Et hoc quod exit à uiſu, nõ eſt ſenſibile, ſed opinabile, & ni hil debet putari niſi per rationẽ. Ponentes aũt radios exire à uiſu, opinãtur hoc, quod illi inuenerũt: quòd uiſus cõprehendit rem uiſam, & inter illa eſt ſpatiũ, & magnũ eſt hominibus, quòd ſenſus non eſt, niſi per contactũ. Quare illi opinati ſunt, quòd uiſio nõ ſit, niſi per aliquid exiens à uiſu ad rem ui ſam, ita ut illud exiens ſentiat rem in ſuo loco, aut accipiat aliquid à re uiſa, & reddat ipſum uiſui, & tunc ſentiat illud uiſus. Et quia non poteſt exire à uiſu corpus ſentiẽs rem uiſam, & nihil ſentit rem uiſam niſi corpus: nõ remanſit opinari, niſi ut illud, quod à uiſu exit ad rem uiſam, recipiat à uiſo aliquid, & reddat ipſum uiſui. Et quia declaratũ eſt [14.18.19 n] quòd aer, & corpora diaphana recipiũt formã rei uiſæ, & reddunt ipſam uiſui, & omni corpori oppoſito rei uiſæ: tunc illud, quod opinãtur, quod reddit uiſui aliquid ex re uiſa, nõ eſt, niſi aer & corpora diaphana inter uiſum & rem uiſam. Et cum aer & corpora diaphana reddũt uiſui aliquid ex re uiſa, in quolibet tẽpore reddunt, & ſecundũ omnes diſpoſitiones, quando uiſus fuerit oppoſitus rei uiſæ, ſine indigẽtia alicuius rei exeuntis à ui ſu. Ratio ergo quæ induxit ponentes radios ad dicendũ radios eſſe, eſt ſuperflua: quoniã illud, quod induxit eos ad dicendũ, quòd radij eſſent, eſt illorũ opinio: quia uiſio non poteſt copleri, niſi per aliquid extenſum inter uiſum & rem uiſam, quod reddat uiſui aliquid ex re uiſa. Et cum aer & corpora diaphana faciant hoc ſine indigentia alicuius rei exeuntis à uiſu, & ſint inſuper extenſa inter uiſum & rem uiſam ſine indigentia: tunc ad ponendũ aliam rem reddentẽ aliquid uiſui de re uiſa, nulla eſt page 15 opinio. Dicere ergo eſſe radios, eſt nihil. Et etiã omnes mathematici dicẽtes eſſe radios, nõ utuntur in demonſtrationibus, niſi lineis imaginarijs tantùm, & uocant ipſas lineas radiales. Et iam declara uimus nos, quòd uiſus nihil cõprehendit ex rebus uiſis, niſi ex uerticatiõibus iſtarũ linearũ tantùm. Opinio ergo opinantiũ, quòd lineæ radiales ſint imaginariæ, eſt opinio uera: & opinio opinantium, quòd aliquid exit à uiſu, eſt opinio falſa. Iam ergo declaratũ eſt ex omnibus, quę diximus, quòd uiſus nõ ſentit lucẽ & colorẽ, quę ſunt in ſuperficie rei uiſæ, niſi per formã extenſam à ſuperficie rei uiſę ad uiſum per corpus diaphanũ mediũ inter uiſum & rem uiſam: & quòd uiſus nihil cõprehendit ex for mis, niſi ex uerticationibus linearũ rectarũ, quæ intelliguntur extenſæ inter rem uiſam & centrũ uiſus tantùm, quę ſunt perpendiculares ſuper omnes ſuperficies tunicarũ uiſus. Et hoc eſt quod uolui mus declarare. Iſta eſt ergo qualitas uiſionis generaliter, quòd uiſus nõ cõprehendit ex re uiſa, ſenſu ſpoliato, niſi lucẽ & colorẽ, quę ſunt in re uiſa, tantũ. Res aũt reſiduę, quas cõprehẽdit uiſus ex rebus uiſis, ſicut figurã, & magnitudinẽ, & ſimilia, nõ cõprehenduntur à uiſu, ſenſu ſpoliato, ſed per rationẽ & ſigna. Et hoc declarabimus nos pòſt in ſecundo tractatu poſt declarationẽ completam apud ſermonem noſtrum de diſtinctione rerum uiſibilium, quas comprehendit uiſus. Et hoc, quod declarauimus ſcilicet qualitatem uiſionis, eſt conueniens opinioni uerificantium matheſin & naturam.

24. Viſio uidetur fieri per συναυγίαν, id eſt receptos ſimul & emiſſos radios.

ET declaratũ eſt ex hoc, quòd duæ ſectæ dicant uerũ: & quòd duæ opiniones ſint rectæ & cõue nientes: ſed non completur altera earũ, niſi per alterã, neq poteſt eſſe uiſio, niſi per illud, quod aggregatur ex duabus ſectis. Senſus ergo nõ eſt, niſi ex forma & ex operatiõe formę in uiſum, & ex paſsione uiſus à forma: & uiſus eſt paratus ad patiendũ ex iſta forma ſecundũ ſitum proprium, ſcilicet ſitum uerticationũ perpendiculariũ ſuper ſuam ſuperficiem. Natura aũt uiſus non congruit iſti proprietati, niſi quia nõ diſtinguuntur uiſibilia, neq ordinantur partes cuiuslibet eorũ apud uiſum, niſi quãdo ſenſus eius fuerit ex uerticationibus iſtis tãtùm. Lineæ ergo radiales ſunt lineæ ima ginabiles, & figuratur per eas qualitas ſitus, ſuper quã patitur uiſus ex forma. Et iam declaratum eſt [19 n] quòd quando uiſus oppoſitus fuerit rei uiſæ, figurabitur inter rem uiſam & centrũ uiſus pyra mis, cuius uertex erit centrũ uiſus, & baſis eius ſuperficies rei uiſæ, & erit inter quodlibet punctũ ſu perficiei rei uiſæ, & inter centrũ uiſus linea recta, intellecta perpendiculariter ſuper ſuperficies tuni carũ uiſus: & ſic pyramis cõtinebit omnes iſtas lineas, & ſuperficies glacialis ſecabit iſtã pyramidẽ: quoniã centrũ uiſus, quod eſt uertex pyramidis, eſt à poſteriori ſuperficiei glacialis. Et cũ aer, qui eſt inter uiſum & rem uiſam, fuerit continuus, erit forma extenſa ab illa re uiſa ſecundũ uerticationẽ illius pyramidis in aere, quã diſtinguit ipſa pyramis, & in tunicis uiſus diaphanis uſq ad partẽ ſuperfi ciei glacialis, quę diſtinguitur per iſtã pyramidẽ: & iſta pyramis cõtinebit omnes uerticationes, quę ſunt inter uiſum & rem uiſam, ex quib cõprehendit uiſus formã rei uiſę: & erit forma ordinata, ſicut eſt ordinata in ſuperficie rei uiſæ, & in parte iſta ſuperficiei glacialis: & iam declaratũ eſt, [16 n] quòd ſenſus nõ eſt, niſi per glacialẽ. Senſus ergo uiſus ex luce & colore, quę ſunt in ſuperficie rei uiſæ, non eſt niſi ex parte glacialis, quam diſtinguit pyramis figurata inter illam rem uiſam & centrum uiſus.

25. Viſio perſicitur, cŭ forma uiſibilis cryſtallino humore recepta, in neruũ opticum peruenerit. 20 p 3.

ET iam declaratũ eſt, [4 n] quòd in iſto humore eſt aliquãtula diaphanitas, & aliquantula ſpiſsi tudo: & propter hoc aſsimilatur glaciei. Quia ergo in eo eſt aliquantulũ diaphanitatis, recipit formas: & hæ pertranſeũt in eo, cũ eo, quod eſt ex eo de diaphanitate: & quia in eo eſt aliquantulum ſpiſsitudinis, prohibet form as à trãſitu in eo, cũ eo, quod eſt ex eo de ſpiſsitudine: & figuntur formæ in eius ſuperficie & corpore, ſed debiliter. Et ſimiliter eſt quodlibet corpus diaphanũ, in quo eſt aliquid ſpiſsitudinis, quando ſuper ipſum oritur lux, pertranſibit in eo ſecundũ quod eſt in eo de diaphanitate, & figetur lux in ſuperficie eius ſecundũ id, quod eſt in eo de ſpiſsitudine. Et etiã glacia lis eſt præparatus ad recipiendũ iſtas formas, & ad ſentiendũipſas. Formæ ergo pertŕanſeunt in eo propter uirtutẽ ſenſibilem recipientem. Et cum forma peruenerit in ſuperficiem glacialis, operatur in ea, & glacialis patitur ex ea: quoniã ex proprietate lucis eſt, ut operetur in uiſum, & ex proprietate uiſus, ut patiatur à luce. Et iſta operatio, quam operatur lux in glaciali, pertranſit corpus glacialis ſecundum rectitudinem linearũ radialium tantùm: quoniam glacialis eſt præparatus ad recipiendũ formas lucis ex uerticationibus linearum radialiũ. Et cum lux pertranſit in corpus glacialis, color pertranſit cum ea: color enim eſt permixtus luci, & glacialis recipit iſtam operationẽ, & iſtum pertranſitum: & ex iſta operatione & paſsione erit ſenſus glacialis ex formis rerum uiſibiliũ, quæ ſunt in ſuperficie ſua, & pertranſeunt per totum ſuum corpus: & ex ordinatione partium formæ in ſua ſu perſicie & ſuo toto corpore, erit ſen ſus eius ex ordinatione partium operantis.

26. Viſio eſt ex eorum numero, quæ dolorem faciunt. 16 p 3.

ET iſta operatio, quã operatur lux in glacialem, eſt ex genere doloris, cum quidam dolores ſint paſsibiles, & nõ læ ditur membrũ propter eos: & tales dolores nõ manifeſtantur ſenſui, neq iu dicat dolens, quòd ſit dolor. Et ſignificatio ſuper hoc eſt, quòd lux inducit dolorẽ: quia luces fortes offendũt uiſum, & lædunt manifeſtè, ſicut lux ſolis, quando aſpiciẽs aſpexerit corpus ipſius, & ſicut lux ſolis reflexa à corporibus terſis ad uiſum, quoniã iſtæ luces inducũt dolores manifeſtos in uiſũ. Et operatio omnis lucis in uiſum eſt ex eode[?] genere, & nõ diuerſificatur, niſi ſecundũ magis page 16 & minus: & cum omnes ſint ex uno genere, & operatio fortiorũ luciũ eſt ex genere doloris: omnes ergo operationes luciũ ſunt ex genere doloris: & non diuerſificantur, niſi ſecundũ magis & minus: & propter leuitatẽ operationũ luciũ debiliũ temperatarũ in uiſum, latet ſenſum eas in ducere dolorem. Senſus ergo glacialis ex operatione lucis eſt de genere ſenſibilis doloroſi. Deinde iſte ſenſus, qui cadit in glacialẽ, extenditur in neruo optico, & uenit ad anterius cerebri, & illic eſt ultimus ſenſus, & ſentiens ultimũ, quod eſt uirtus ſenſitiua, quę eſt in anteriore cerebri. Et iſta uirtus cõprehen dit ſenſibilia: uiſus aũt nõ eſt, niſi quoddam inſtrumentũ iſtius uirtutis: quoniã uiſus recipit formas rerum uiſarum, & reddit eas ſentienti ultimo, & ſentiens ultimũ comprehendit iſtas formas, & com prehendit ex eis res uiſibiles, quę ſunt in eis. Et illa forma in ſuperficie glacialis extenditur in corpo re glacialis: deinde in corpus ſubtile, quod eſt in concauo nerui, quouſq perueniat ad neruum com munem, & apud peruentum formæ apud neruum communem completur uiſio, & ex forma uenien te in neruum communem, comprehendet ultimum ſentiens formas rerum uiſarum.

27. Vtro uiſu una uiſibilis forma plerun uidetur. 28 p 3.

ET aſpiciens cõprehendet res uiſas duobus oculis, & ſic oportet, ut forma rei uiſę perueniat ad utrunq uiſum: quare peruenient ad uiſum ab una re uiſa duæ formę, cũ aſpiciens comprehen dat unam rem uiſam. Et hoc eſt, quia duæ formæ, quæ perueniunt ad duos uiſus ex uno uiſo, quando perueniunt ad neruum cõmunem, concurrunt, & ſuperponitur una alij, & efficitur una for ma, & ex illa forma adunata ex duabus formis comprehendit ultimũ ſentiens formam illius uiſi. Et ſignificatio ſuper hoc eſt, quod duæ formæ, quæ perueniũt ad duos oculos ab uno uiſo, ordinantur & efficiuntur una forma, antequam cõprehendat ipſas ultimum ſentiens. Quòd aũt ultimũ ſentiens non cõprehendat formã, niſi poſt adunationẽ duarum formarũ: eſt: quòd quando aſpiciens mutaue rit ſitũ oculi unius, & alius fuerit immotus, & motus unius oculi mutati ſecundũ ſitum, fuerit ad an terius, uidebit de re una oppoſita duas, & ſi aperuerit unũ oculum, & cooperuerit alterũ, nõ uidebit niſi unum. Si ergo ſentiens comprehendiſſet unũ, quia unum, deberet ipſum cõprehendere ſemper unum: & ſi ueniſſent ad ipſum ſemper duæ formæ ab uno uiſo, cõprehenderet ſemper unum uiſum, duo. Et cum ulti nũ ſentiens non comprehendat uiſum, niſi ex forma ueniente ad ipſum, & aliquan do comprehendat unã rem uiſam, duas, & aliquando unam: eſt ſignũ, quòd id, quod uenit ad ipſum, quando comprehendit ipſum duo, eſt forma duplex: & quando cõprehendit unã rem uiſam, unam, quod uenitad ipſum, eſt forma una. Et cum in utraq diſpoſitione perueniunt ab uno uiſo ad duos oculos duæ formæ: & illud, quod redditur ultimo ſentienti, aliquando eſt duplex forma, aliquando una: & forma, quæ redditur ultimo ſentienti, non redditur niſi à uiſu: tunc illud, quod redditur ultimo ſentienti ex duabus formis, quæ perueniunt ad duos oculos ab uno uiſo, quando cõprehenderit ipſum unum, eſt una forma. Et cum ita ſit, duæ ergo formæ prædictæ exten duntur à duobus ocu lis, & concurrunt, antequam comprehendatipſas ultimũ ſentiens, & poſt cõcurſum interſe, comprehendet ſentiens ultimã formam adunatam ex eis. Et duæ formæ, quæ perueniũt ad duos oculos ab uno uiſo, quando ultimũ ſentiens comprehendit ipſum duo, extenduntur à duobus oculis, & nõ concurrunt, & perueniunt ad ultimũ ſentiens, & ſunt duæ formæ. Et comprehenſio unius uiſi, quod apparet aliquando unũ, aliquando duo, ſignificat quòd uiſio non eſt per oculum ſolummodo: quoniam ſi ita eſſet apud comprehenſionẽ uiſi, quod unũ apparet, comprehenderent duo oculi ex duabus formis peruenientibus ad eos, unam & eandem formã: & ſi ita eſſet, cõprehenderent ſemper ex duabus formis unam formã. Et cum unum uiſum cõprehendatur aliquando unum, aliquando duo, & in utraq diſpoſitione ſint in duobus oculis duæ formę: ſignificatur, quòd illic eſt aliud ſentiens, præter duos oculos, ad quod perueniunt ab uno uiſo, quando cõprehenduntur per unũ, duę formę unũ, & apud quod cõprehenduntur duæ formæ, quando cõprehenduntur, duę: & quòd ſenſus non cõpletur, niſi per illud ſentiens tantùm, non per oculũ tantùm. Et etiã ſenſus non ext‡nditur à mem bris ad ultimũ ſentiens, niſi in neruis continuatis membris & cerebro. Duæ ergo formæ extendun tur ab oculo in neruo extenſo inter oculum & cerebrũ, quouſq perueniant ad ultimũ ſentiens. Iſtæ ergo duæ formæ extenduntur à duobus oculis, & concurrunt in loco concurſus duorũ neruorũ. Et ſignificatio manifeſta, quòd formæ rerum uiſarũ extenduntur in concauo nerui, & perueniũt ad ul timum ſentiens, & poſt peruentũ compleatur uiſio: eſt: quòd quando fuerit oppilatio in iſto neruo, deſtruitur uiſio, & quãdo deſtruitur oppilatio, reuertitur uiſio. Et ars medicinalis teſtatur hoc. Qua re uerò aliquando concurrant duæ formæ, aliquando non: eſt: quia quando ſitus duorũ oculorum fuerit naturalis, erit ſitus eorũ ab uno uiſo ſitus conſimilis: & ſic perueniet forma unius uiſi in duo loca conſimilis ſitus: & cum fuerit declinãs ſitus unius oculi, diuerſabitur ſitus oculorũ ab illo uiſo: & ſic peruenient duæ formæ illius uiſi diuerſi ſitus. Et iam prædictũ eſt in forma oculi, [4 n] quòd ſitus nerui cõmunis à duobus oculis, eſt ſitus conſimilis: & ſic erit ſitus duorum locorũ conſimilis, ſitus à duobus oculis ab eodem loco nerui cõmunis ſitus conſimilis, & ex duobus neruis concauis fit unus, in quo uniuntur duæ formæ uiſus. Et licet dicere, quòd formę uenientes ad oculũ, non perueniunt ad neruũ cõmunem, ſed ſenſus extenditur ab oculo ad neruũ cõmunẽ, ſicut extenditur ſen ſus doloris & tactus, & tũc cõprehendit ultimũ ſentiẽs illud ſenſibile. Et nos dicemus, quòd ſenſus ipſe ueniens ad oculum, peruenit ad neruum cõmunem omnino, tamen ſenſus, qui peruenit ad ocu lum, non eſt ſenſus doloris tantùm, ſed eſt ſenſus operationis de genere doloris, & eſt ſenſus lucis & coloris, & ſen‡us ordinationis partiũ uiſi. Senſus aũt diuerſitatis coloris & ordinationis partiũ uiſi page 17 non eſt in genere doloris. Et nos declarabimus pòſt, quomodo erit ſenſus uiſus ex omnibus rebus iſtis. Senſus ergo perueniens in neruum communem eſt ſenſus lucis, & coloris & ordinationis, & illud, à quo comprehendit ſentiens ultimum lucem & colorem, eſt aliqua forma.

28. Corpora perſpicua nata at apta ſunt ad recipiendum reddendum́ obiectis corporibus lucem & colorem, abſ ulla ſui mutatione. 4 p 2.

ET remanet modò explicare quæſtionẽ, quæ eſt. Quoniam formę lucis & coloris extenduntur in aere, & in corporibus diaphanis; & perueniunt ad uiſum: & aer & corpora diaphana recipiunt omnes colores: & formæ cuiuslibet lucis, quæ ſunt præſentes in eodẽ tempore, extenduntur in eodem tẽpore, & in eodẽ aere, & perueniunt ad uiſum, & pertranſeunt diaphanitatẽ tuni carum uiſus: quare oportet, ut admiſceantur iſti colores & lux in aere, & in corporibus diaphanis, & perueniant ad uiſum mixta omnia. Et ſic non diſtinguuntur à uiſu colores rerũ uiſarũ. Et ſi ita eſt: Senſus ergo uiſus non poteſt eſſe ex iſtis formis. Dicamus ergo quòd corpora diaphana non immu tantur à coloribus, neq alterantur ab eis alteratiõe fixa, ſed proprietas coloris & lucis eſt, ut formæ eorum extendantur ſecundum uerticationes rectas: & ex proprietate eſt corporis diaphani, ut non prohibeat formas lucis & coloris tranſire per ſuam diaphanitatem: & illud non recipit formas, niſi receptione ad reddendum, non receptione ad alterandum. Et declaratum eſt [14.18 n] quòd formæ lucis & coloris non extenduntur in aere, niſi ſecundum lineas rectas. Formæ ergo lucis & coloris, quæ ſuntin corporibus præſentibus ſimul in eodem aere, extenduntur ſecundum lineas rectas, & erunt illæ lineæ, ſuper quas extenduntur formæ diuerſæ, quæ dam æquidiſtantes, & quædam ſecan tes ſe, & quædam diuerſi ſitus: & quælibet uerticatio earum eſt diſtincta per corpus, à quo extenditur forma ſuper illam uerticationem. Formarum ergo extenſarum à corporibus diuerſis in eodem aere, quælibet extenditur ſuper ſuam uerticationem, & pertranſit ad formas oppoſitas.

29. Lux & color per corpor a perſpicua diſtinctè penetrant. s p 2.

ET ſignificatio, quòd luces & colores nõ permiſceantur in aere, neq in corporibus diaphanis: eſt, quòd quando in uno loco fuerint multę candelæ in locis diuerſis & diſtinctis, & fuerint omnes oppoſitæ uni formaini pertranſeunti ad locum obſcurum, & fuerit in oppoſitione illius foraminis in obſcuro loco paries, aut corpus non diaphanum: luces illarum candelarum apparent ſuper corpus uel ſuper illũ parietẽ, diſtinctę ſecundum numerũ candelarum illarũ: & quælibet illarum apparet oppoſita uni candelę ſecundũ lineam tranſeuntẽ per foramẽ: & ſi cooperiatur una can dela, deſtruetur lux oppoſita uni candelę tantùm: & ſi auferatur coopertoriũ, reuertetur lux. Et hoc poterit omni hora probari: quòd ſi luces admiſcerentur cũ aere, admiſcerentur cũ aere foraminis, & deberent tranſire admixtæ, & nõ diſtinguerentur poſtea. Et nos nõ inuenimus ita. Luces ergo non admiſcẽtur in aere, ſed quælibet illarũ extenditur ſuper uerticationes rectas: & illę uerticatiões ſunt æquidiſtãtes, & ſecãtes ſe, & diuerſi ſirus. Et forma cuiuslibet lucis extẽditur ſuper oẽs uerticatiões, quę poſſunt extendi in illo aere ab illa hora: neq tamẽ admiſcentur in aere, nec aer tingitur per eas, ſed pertranſeunt per ipſius diaphanitatẽ tantùm, & aer non amittit ſuã formã. Et quod diximus de luce, & colore, & aere, intelligendũ eſt de omnib. corporibus diaphanis, & tunicis uiſus diaphanis.

30. Humor cryſtallinus lucem & colorẽ aliter recipit, quàm cætera perſpicua corpora. 22 p 3.

MEmbrum uerò ſentiens, ſcilicet glacialis, nõ recipit formã lucis & coloris, ſicut recipit aer, & alia diaphana nõ ſentientia, ſed ſecundũ modũ diuerſum ab illo modo: Quoniã iſtud membrum eſt præparatũ ad recipiendũ iſtam formã: recipit ergo iſtam, quatenus eſt ſentiens, & quatenus eſt diaphanũ. Et iam declaratũ eſt, [26 n] quòd paſsio eius ex iſta forma, eſt ex genere do loris. Qualitas ergo receptiõis eius ab iſta forma, eſt diuerſa à qualitate receptionis corporũ diapha norum nõ ſentientiũ: Sed tamen iſtud membrũ cum ſua receptione ab iſta forma, quatenus eſt ſentiens, & cum ſua alteratione uel mutatione, nõ tingitur per iſtam formã illius tinctura, neq remanẽt formæ coloris & lucis poſt receſſum eius à ſua oppoſitione, uel receſſu earũ. Et poteſt cõtradici huic ſermoni dicendo. Quoniã iam prædictũ eſt, [1 n] quòd colores fortes ſcintillantes, ſuper quos oriun tur luces fortes, operantur in oculũ, & remanent illarũ alterationes in uiſu poſt receſſum, & remanent formæ coloris in oculo tẽpore aliquanto, & quodcunq cõprehenderit uiſus poſt hoc, erit admixtum cũ illis coloribus. Et hoc eſt manifeſtũ; & non dubitatur. Quod cum ita ſit: uiſus ergo tingitur à colore & luce: & ſequitur quòd corpora diaphana tingantur à lucibus & coloribus. Et nos dicemus, reſpondendo ad hoc: quòd hoc ipſum ſignificat, quòd uiſus nõ tingitur à colore & luce, neq remanent in eo alterationes coloris & lucis: quoniã lſtæ alterationes, quas diximus, nõ accidũt niſi extranea fortitudine, ſcilicet fortitudine lucis & coloris. Et manifeſtũ eſt, quòd iſtę alterationes nõ remanent in uiſu, niſi modico tẽpore, & pòſt auferuntur, & tunc debiles ſunt immutationes, nec remanet aliquid: Tunc ergo uiſus nõ tingitur ab iſtis alterationibus alteratione fixa, nec remanent in eo poſt receſſum. Et ex hoc declarabitur, quòd luces & colores operantur in uiſum, nec remanent eorũ alterationes poſt receſſum, niſi paruo tẽpore. Glacialis ergo alteratur à luce & coloribus tantùm, ut ſentiat, & deinde aufertur immutatio poſt receſſum. Alteratio ergo eius à luce & colore eſt neceſſaria, ſed natura nõ fixa. Et etiã uiſus eſt præparatus ad patiendũ colores & luces, & ad ſentien dum eos: neq tamẽ remanet in eo alteratio. Et aer & corpora diaphana, & tunicæ uiſus diaphanæ anterioris glacialis nõ ſunt præparatæ ad patiendũ lucẽ & colorẽ, & ſentiendũ ea, ſed ad reddendũ page 18 luces & colores tantùm. Iam ergo declaratũ eſt, quòd uiſus nõ tingitur ex coloribus & formis lucis tinctura fixa: & declaratũ eſt, quòd formę lucis & coloris non admiſcẽtur in aere & corporibus diaphanis: & quòd uiſus multi cõprehendunt ipſos in aere, & in eodem tempore, & quilibet eorũ com prehendit ipſos ſecundum pyramidem, quæ diſtinguitur inter ipſos & centrum uiſus.

31. Colores uiſibilium in obiect is corporibus illuminantur, & obſcur antur præcipuè, pro lucis qualitate & obiectorum corporum coloribus. Vide 3 n.

QVare uerò nõ appareant omnes formę omniũ corporũ uel colorũ ſuper omnia corpora oppoſita, ſed quædam appareant, quædã non: nõ eſt: niſi quando color fuerit fortis, & lux, quæ eſt in corpore, fuerit fortis, & lux, quę eſt in corpore, ſuper quod apparet forma coloris, debi lis: & hoc pertinet ad uiſum: quoniã iſtę formę colorũ nõ oriuntur ſuper corpora oppoſita illis, niſi il luminẽtur, ſed ſuper corpora illuminata cũ quolibet lumine: quoniã formę lucis & coloris eius ſem per oriũtur ſuper omnia corpora oppoſita illis, quorũ remotio nõ eſt extranea, multa, fortis, lõga. In lucibus uerò hoc manifeſtatur. Quoniã, quãdo fuerit experimẽtatũ omne corpus illuminatũ quoli bet lumine, ita quòd fuerit lux ualde debilis, & fuerit experimẽtatũ ſecũdũ modos, quos declaraui mus, [2 n] ſcilicet, ut ſit poſitũ in ſua oppoſitione corpus albũ, & illud corpus ſit in loco obſcuro, & fuerit inter corpus illuminatũ, & locũ illũ obſcurũ foramen ſtrictũ: inuenietur quòd ſuper illud cor pus tũc apparebit lux, colores aũt nõ apparebũt, niſi ſecundũ modũ prędictũ: quoniã declaratũ eſt per inductionẽ, quòd formæ colorũ ſemper ſunt debiliores ipſis coloribus, & quãtò formæ fuerint remotiores à ſuo principio, tantò erũt debiliores. Et declaratũ eſt [2 n] per inductionẽ, quòd fortes colores, quando fuerint in locis obſcuris, & fuerint luces, quæ ſunt ſuper ipſos, ualde debiles: iſti co lores apparebunt obſcuri, & nõ diſtinguentur à uiſu: & quando fuerint in locis illuminatis, & fuerit lux, quę eſt ſuper ipſos, fortis: apparebunt colores, & diſtinguentur à uiſu. Et declaratũ eſt etiam per inductionẽ, quòd, quando lux fortis fuerit ſuper formas colorũ apparentes ſuper corpora oppoſita illis, latebunt uiſum, & nõ apparebunt, niſi quando lux fuerit remota. Et etiã declaratum eſt, quòd, quãdo lux fuerit fortis, & peruenerit ad uiſum, prohibebit ipſum ab apprehenſione rerũ uiſarũ non apparentium in ſe multùm, & oppoſitarum illi tunc. Et etiam declaratum eſt, [3 n] quòd uiſus non comprehendit colores, niſi ex forma ueniente ad ipſum ex illo colore, & quòd comprehenſio ipſius erit ſecundum uerticationes proprias. Quando ergo inſpiciens aſpexerit corpus denſum, ſuper quod oriebatur forma coloris: non comprehendit illam formam, niſi ex ſecunda forma ueniente ad ipſum ex illa forma: & iſta forma ſecunda eſt debilior forma prima, quæ eſt ſuper illud corpus, & prima forma eſt debilior ipſo colore. Et uiſus non comprehendit illud corpus denſum, ſuper quod apparet forma, niſi quando in eo apparuerit aliqua lux, ſiue lux ueniens cum forma coloris ſuper ipſum orientis, ſiue illa lux cum alia. Forma ergo ſecunda, quæ uenit ad uiſum ex prima forma coloris: uenit ad ipſum cum forma lucis, quæ eſt in illo corpore denſo, & color illius corporis denſi, ſuper quod eſt iſta forma, comprehendetur à uiſu etiam in illa diſpoſitione. Forma ergo coloris uenit ad uiſum cum forma ſecunda ueniente ad ipſum ex forma coloris, quæ eſt ſuper ipſum: & forma coloris iſtius corporis, quæ uenit ad ipſum uiſum in illa diſpoſitione, eſt prima forma: uiſus autem non comprehendit illud, quod comprehendit, niſi ex uerticationibus proprijs: & uerticatio propria, quæ eſt inter ipſum & corpus denſum, ſecundum quod comprehendit formam illius corporis denſi, eſt eadem cum uerticatione ſua, ſecundum quam comprehendit formam ſecundam uenientem ex forma coloris orientis ſuper illud corpus: quoniam illa forma eſt in ſuperficie illius corporis. Viſus ergo cõprehendit ipſam ex uerticationibus, quæ ſunt inter ipſum & illud corpus: & ipſe comprehendit colorẽ ipſius ex uerticationibus, quę ſunt inter ipſum & illud corpus. Et ſimiliter comprehendit uiſus lucem, quæ eſt in illo corpore, ex illis eiſdem uerticationibus. Tres ergo formæ uenientes ex illo corpore ad uiſum, comprehenduntur à uiſu ex eadem uerticatione: & quidem admixtæ. Et ſormæ ſecundæ, quæ ueniunt ad uiſum ex forma coloris, quæ eſt ſuper corpus oppoſitum illi, comprehenduntur à uiſu ſemper admixtæ cum forma coloris illius corporis, & cum forma lucis eius. Viſus ergo comprehendit ex congregatione duorum colorum formam diuer ſam à forma cuiuslibet eorum. Si ergo corpus, ſuper quod eſt forma, habuerit fortem colorem, erit forma eius, quæ uenit ad uiſum, fortis: & eſt prima forma, & eſt admixta cum ſecunda forma, quæ uenit ad ipſum ex forma coloris uenientis ſuper illud corpus: & iſta forma eſt debilis: quare nõ apparet uiſui. quoniam quando cum colore debili fuerit admixtus color fortis, ipſe ſcilicet color fortis uincet debilem: & ſimiliter inueniuntur ſemper colores & tincturæ, quando admiſcentur inter ſe. Forma uerò coloris non latet, quando lux eſt ſuper ipſam fortis, & cum albedine corporis. Et iam declaratum eſt, [2 n] quòd lux fortis, quando uenit ad uiſum, prohibet uiſum à comprehenſione formarum debilium. Quando ergo ueniet ad uiſum lux fortis cum albedine corporis, ſuper quod cadit, prohibet ipſum à comprehenſione ſecundæ formæ debilis, quæ uenit ad ipſum cum ea: & ſi corpus, ſuper quod eſt forma coloris, fuerit album, & lux, quæ eſt ſuper ipſum, fuerit debilis, & forma coloris, quæ eſt ſuper ipſum, fuerit debilis: tunc forma lucis, quæ eſt in illo corpore, quamuis ſit debilis cum albedine corporis, fortè uincet formam coloris, quę eſt ualde debilis, & cum uenerit ad uiſum, non diſtinguetur forma illa à uiſu. Et ſi corpus, ſuper quod eſt lux, fuerit al bum, & color cum forma, quæ oritur ſuper ipſum, fuerit niger, aut obſcurus, non obſcurabitur illa forma, niſi albedine illius corporis tantùm, & erit quaſi umbra, & comprehendet uiſus illud corpus page 19 non ualde album, ſicut comprehendit corpus album in umbra. Quare non diſtinguetur ab eo forma. Et omne hoc erit ita, quando lux, quæ eſt in corpore colorato, fuerit fortis, & forma, quæ oritur ab eo ſuper corpus oppoſitum, fuerit albedinis debilis. Si autem lux, quæ eſt in corpore colorato, fuerit debilis: tunc forma, quæ exit ab eo ſuper corpus oppoſitum, erit obſcura, & erit apud uiſum, ſicut colores, quos comprehendit in locis obſcuris, in quibus eſt lux ualde debilis, & quaſi colores corporum diaphanorum, ſuper quæ oritur lux debilis. Formæ ergo colorum, quæ ſunt in corporibus coloratis, quando lux, quæ eſt ſuper ipſa, fuerit debilis, quando oriuntur ſuper corpora oppoſita ſibi, non erunt, niſi umbræ tantùm quo ad ſenſum uiſus. Et ſi corpus oppoſitum colori fuerit in loco obſcuro, nihil apparebit ſuper ipſum propter ſuam obſcuritatẽ, & obſcuritatem formæ uenien tis ad ipſum. Et ſi corpus oppoſitũ illi colori fuerit in illuminato loco, & fuerit ſuper ipſum lux, præ ter lucẽ illius formæ, & fuerit illud corpus illuminatum: apparebit color eius ſuper iſtam formam, & apparebit uiſui color iſtius corporis, & nõ apparebit forma: quoniam eſt ſicut umbra, & non diſtinguetur à uiſu iſta diminutio. Et ſi iſtud corpus, ſuper quod eſt forma, fuerit album, & præterea fuerit illuminatum cum alio lumine, præter lumen formæ: tunc forma obſcurabit albedinem iſtius corporis, & lucem eíus tantùm propter ſuam obſcuritatem, ſicut faciũt umbræ in corporibus alijs: & formæ, quæ ſunt huiuſmodi, tantùm comprehẽduntur à uiſu ſuper corpora oppoſita coloribus. Viſus ergo non comprehendit formam coloris ſuper corpus oppoſitum colori, niſi quando forma ſecũda ueniens ad ipſum ex forma coloris, fuerit fortior, & potẽtior prima forma ueniẽte ad ipſam cum ea, ex luce & colore, quæ ſunt in corpore, ſuper quod eſt forma. Et iſte modus eſt ualde rarus: & propter hoc rarò apparet huiuſmodi forma, & non apparet ex ea, niſi illud, quod eſt ex coloribus fortibus ſcintillantibus. Et ſimiliter quòd lux debilis, nõ apparet ſuper corpus oppoſitum ſibi: eſt: quia corpus oppoſitũ luci debili, quando fuerit illuminatũ ab alio lumine, admiſcebuntur duæ luces, & ſic non diſtinguetur lux debilis à uiſu. Et cũ corpus oppoſitum luci debili fuerit obſcurum, non apparebit forma lucis debilis ſuper ipſum: quoniam forma lucis debilior eſt ipſa luce: & forma ſecunda ueniens ad oculũ ab iſta forma, ex qua oportet uiſum comprehẽdere iſtam formam ſuper corpus oppoſitũ luci, eſt debilior iſta forma. Cum ergo lux fuerit debilis, & corpus oppoſitũ fuerit obſcurum: erit forma; quæ eſt ſuper corpus oppoſitũ, ualde debilis, & erit forma ſecũda, quæ uenit exilla, in fine debilitatis. Viſus autẽ non comprehendit lucẽ, quæ eſt in fine debilitatis. Formæ ergo omnium colorũ illuminatorum, & formæ omnis lucis oriuntur ſuper corpora oppoſita, & nõ appa rent pleræq illarũ propter cauſſas, quas diximus: & quædã apparent, quando fuerint ſecundũ modum, quem narrauimus. Iam ergo declarata eſt cauſſa, propter quã non comprehẽdit uiſus formas omnium colorũ, quæ ſunt in corporibus coloratis ſuper omnia corpora oppoſita illi, & cõprehendit quaſdã: & cum hoc comprehẽdit omnes colores, qui ſunt in corporibus coloratis. Et cauſſa eſt, quia comprehendit colores, qui ſunt in corporibus coloratis ex propria forma ueniente ad ipſum ex eis, quæ eſt fortior forma ſecunda ueniente ad ipſum ex formis colorum, qui ſunt ſuper corpora oppoſita illi. Et comprehendit etiã formam colorum ſingularẽ non admixtam cum alia: & comprehendit ſecundã formam uenientẽ ad ipſum ex formis colorum admixtam cum alia. Et hoc eſt quod promiſimus declarare in fine capitis tertij. Et declaratũ eſt modò, quòd colores, quos comprehendit uiſus ex rebus uiſis, non comprehendit, niſi admixtos cũ formis lucis, quæ ſunt in eis, & admixtos cum omnibus formis orientibus ſuper ipſos ex coloribus corporum oppoſitorum. Et ſi in corpore diaphano, quod eſt medium inter ipſos & uiſum, fuerit aliqua ſpiſsitudo, admiſcebitur color eius etiam cum eis, & uiſus non comprehendit illum colorem ſingularem: ſed tamen formæ, quæ oriuntur ſuper corpora colorata, ſunt in maiori parte ualde debiles: & formæ ſecũdæ, quæ ueniunt ex eis ad uiſum, ſunt in fine debilitatis: & propter hoc erunt colores ipſorum corporum plerunque fortiores formis orientibus ſuper ipſa. Et ſimiliter ſi in corpore diaphano, quod eſt inter uiſuin & rem uiſam, fuerit modica ſpiſsitudo, non diſtinguetur à uiſu color eius à colore uiſi uenientis cum eo, quando color uiſi uenientis cum eo, fuerit fortior colore illius.

32. Lux uehemens tribus potißimùm de caußis uiſibilia quædam obſcur at. Vide 2 n.

QVare uerò lux fortis prohibeat uiſum à comprehẽſione quarundam rerũ uiſarum: eſt: quia formæ, quæ ueniunt ad uiſum ſuper unam uerticationem, non comprehẽduntur à uiſu, niſi admixtæ. Et cum quæ dam formæ admixtæ fuerint fortis ſcintillationis, & quædam debilis, ſuperabit forma fortis formam debilem, & ſic nõ comprehendetur forma debilis à uiſu. Et cum formæ admixtæ fuerint propinquæ in fortitudine, comprehendentur à uiſu, & erit comprehenſio cuiuslibet illarum ſecundum illud, quod permiſcebitur cum eis ex formis admixtis cum eis: quoniam formæ admixtæ non comprehenduntur à uiſu ſingulariter, ſed admixtæ. Stellæ ergo non comprehenduntur à uiſu in luce diei, quia lux, quæ peruẽnit in aerem, eſt fortior luce ſtellarum. Cum ergo inſpiciens aſpexerit cœlum in luce diei: erit aer, qui eſt inter ipſum & cœlum, illuminatus à luce ſolis, & continuatur cum uiſu, & erunt ſtellæ ex poſteriori illius lucis. Venient ergo forma ſtellæ, & forma lucis, quæ eſt in aere medio inter uiſum & ſtellam, ad uiſum ſuper unam uerticationem: & ſic comprehendentur admixtæ. Sed forma lucis diei eſt in aere fortior multò forma lucis ſtellæ: quare ſuperabit lux aeris lucem ſtellæ, & ſic non diſtinguetur forma ſtellæ. Et ſimiliter eſt lux debilis, quæ eſt in medio lucis fortis, ſicut ignis debilis in luce ſolis, & ſicut noctiluca in luce diei, & ſimilibus: iſta enim uiſibilia quando fuerint in page 20 luce ſolis aut diei, uenient formæ eorum ad uiſum admixtæ cum forma lucis fortis orientis ſuper ipſas, & comprehendet uiſus formam huiuſmodi rerũ uiſarum admixtam cum forma lucis fortis. Quare ſuperabit forma lucis fortis formam debilem. Et multoties latet lux debilis, & forma rei uiſæ debilis, quando peruenerit in uiſum lux fortis, quamuis nõ ſit peruentus duarum formarum ad uiſum ex una uerticatione. Et hoc erit, quãdo peruentus duarum formarum fuerit ex duabus uerticationibus uicinantibus. Et hoc apparet nocte, & in luce ignis. Quoniam uiſus quando comprehenderit lucem ignis, & fuerit ignis propinquus uiſui, & fuerit lux eius fortis, & fuerit in oppoſitione uiſus in illa diſpoſitione aliquod uiſibile, in quo eſt lux debilis accidentalis, & fuerit illud uiſibile remotius à uiſu quàm ignis, & fuerit ſuper uerticationem uicinãtem uerticationi ignis: tunc uiſus non comprehendet uiſibile illud comprehenſione uera. Et ſi aſpiciens cooperuerit ignem à ſuo uiſu, aut remouerit ſe à uerticatione ignis, ita ut ſit uerticatio, à qua comprehendet illud uiſibile, remota à uerticatìone ignis: tunc comprehendet illud uiſibile comprehenſione manifeſtiore.‡Et cauſſa illius eſt, quòd uiſibile, in quo eſt lux debilis accidentalis, habet formam obſcuram, & cum ipſam comprehenderit uiſus, non autem comprehenderit cum ea lucem fortem: ſentiet lucem debilem, in qua eſt aliquid obſcuritatis inter uiſum, aut priuationem lucis fortis à parte eius, in quam peruenit lux debilis. Et cum uiſus comprehenderit formam lucis debilis, & comprehenderit cum ea lucem fortem: tunc etiam comprehendet lucem fortem in parte contingente partem uiſus, qua comprehendebat formam obſcuram: non comprehendet autem uiſus lucem debilem, quæ eſt in forma obſcura propter duo: quorum unum eſt, quòd lux fortis, quando peruenerit ad uiſum, illuminatur totus uiſus, & cum totus uiſus fuerit illuminatus, non apparebit in eo lux debilis, & maximè quando lux debilis füerit proportionis minimæ reſpectu lucis fortis. Alterum eſt coniunctio lucis debilis cum luce forti in duabus partibus uiſus uicinãtibus, & quia lux debilis reſpectu lucis fortis eſt ferè obſcuritas. Et cum lux appropin quabit ad formam obſcuram debilem, & forma lucis fortis fuerit in uiſu: non comprehendet uiſus formam, quæ eſt in luce obſcura, neque comprehendet etiam formam obſcuram, niſi obſcuritatem tantùm: & ſic non diſtinguetur ab eo forma, neque comprehendet eam comprehenſione uera. Et occultatio formarum debilis lucis propter uicinitatem lucis fortis, habet ſimile in coloribus: quoniam color fuſcus ſi intingatur cũ corpore albo punctatim, apparebunt ipſa puncta nigra propter fortitudinem albedinis: & ſi eadẽ puncta fuerint poſita ſupra corpora ualde nigra, apparebunt ferè alba, & non apparebit obſcuritas, quæ eſt in eis. Et quando illa tinctura fuerit in corporibus, quæ non ſunt multùm alba, neque multùm nigra: apparebit color ſecundum ſuum eſſe. Et ſimiliter quando color uiridis ſegetalis fuerit ſuper corpus citrinum, apparebit illa tinctura obſcura: & quando fuerit in corpore nigro, apparebit illa tinctura ſimilis colori origani. Et ſimiliter eſt omnis tinctura media inter duas extremitates. Viſibilia ergo uicinantia, quando fuerint remota in fortitudine & debilitate coloris: quod eſt debilis coloris, latebit uiſum: quoniam qualitates lucis & coloris non comprehenduntur à uiſu, niſi reſpectu eorum inter ſe. Et lux fortis non prohibebit uiſum à comprehenſione uiſibilium lucis debilis, niſi propter admixtionem formæ lucis debilis cum formis eorum, & propter uictoriam formarum lucis fortis ſuper formas lucis debilis, & debilitatem ſenſus ad comprehendendum illud, quod eſt minimæ proportionis, reſpectu fortis. Iam ergo compleuimus declarationem omnium rerum dependentium ab illo capitulo.

De officio et vtilitate instrvmentorum uiſus. Caput ſextum.

33. Multiplex & uaria eſt partium uiſus utilitas: diuerſa́ ſunt ipſarum inter ipſas officìa. 4 p 3.

TVnicæ, quas diximus in declaratione formæ uiſus, ſunt inſtrumenta, per quæ completur uiſio. Tunica uerò prima, quæ dicitur cornea, eſt tunica diaphana, & nõnihil fortis, & eſt ſuperpoſita foramini, quod eſt in anteriori uueæ. Et prima utilitas eius eſt, quòd cooperit foramen uueæ: quare retinet humorem albugineum, qui eſt in anteriori uueæ: & eſt diaphana, ut tranſeant in ea formæ lucis & coloris ad interius uiſus: quoniam non tranſeunt, niſi per diaphana. Fortitudo autem eius eſt, ut non corrumpatur citò: quoniam eſt expoſita aeri, & poteſt citò corrumpi ex fumo, & puluere, & ſimilibus. Humor autem albugineus eſt diaphanus, & eſt humidus & fluxibilis. Diaphanus autem eſt, ut pertranſeant in eo formæ, & perueniant in eo ad humorem glacialem: humiditas autem eius eſt, ut ſemper humefaciat humorem glacialem, ita ut eius natura ſit cuſtodita: quoniam tela, quæ eſt ſuper glacialem, eſt ualde tenuis, & nimia ſiccitate poteſt corrumpi. Tunica autem nigra continens humorem albugineum, quæ eſt uuea, eſt nigra, & fortis, ſpiſſa, & ſphærica: & in anteriori eius eſt foramen rotundum, ſicut narrauimus. Nigredo uerò eius eſt, ut obſcuretur humor albugineus & glacialis, ita ut appareant in eis formæ lucis debilis: quoniam lux debilis üalde apparet in locis obſcuris, & latet in locis luminoſis. Et eſt aliquantulum fortis, ut retineat humorem albugineum, & ut non reſudet ex eo aliquid foras. Et eſt ſpiſſa, ut ſit obſcura: quoniam ſi eſſet rara, eſſet diàphana: ſed cum fuerit ſpiſſa, obſcurabitur anterior pars eius. Et eſt ſphærica, quia magis temperata figurarum eſt ſphærica, & eſt magis remota ab offenſionibus: habens enim angulos, citius alteratur per angulos. Foramen autem, quod eſt in a‡te page 21 riori iſtius tunicæ, eſt, ut pertrãſeant ipſum formæ ad interius uiſus: & eſt rotundum, quia rotunditas eſt ſimpliciſsima figurarũ, & ampliſsima iſoperimetrarum. Humor autẽ glacialis habet multas proprietates, per quas completur ſenſus: quoniam eſt humidus & ſubtilis: & eſt in eo aliquid diaphanitatis & ſpiſsitudinis: & ſuper ipſum eſt tela ualde rara: & figura ſuperficiei eius eſt cõpoſita ex duabus ſuperficiebus ſphæricis diuerſis: & anterior illarũ eſt maioris ſphæricitatis altera. Eſt autem humidus, ut citius patiatur à luce: & eſt ſubtilis, quia talia corpora ſunt ſubtilis ſenſus: & eſt ali quantulum diaphanus, ut recipiat formas lucis & coloris, & ut pertrãſeant per ipſum lux & color: & eſt aliquantulũ ſpiſſus, ut remaneant in eo diu formæ lucis & coloris, ita ut appareat uirtuti ſenſibili forma lucis & coloris, quæ figebantur in eo. Nam ſi eſſet diaphanus in fine diaphanitatis, pertranſirent formæ in eo, & non pateretur à formis paſsione, quæ eſt ex genere doloris: & ſic nõ comprehenderet formas. Tela autẽ quæ eſt ſuper iſtum humorẽ, eſt, ut retineat ipſum, ne fluat: quoniã humores nõ retinerentur, ſed aliquò fluerent, & nõ remanerent ſecundũ unam figuram. Et iſta tela eſt ualde rara, ut nõ occultet formas uenientes: & eſt ſphærica propter cauſſam, quam diximus. Et ſuperficies anterioris eius eſt ex ſphæra maiori, ut ſit æquidiſtans ſuperficiei anteriori uiſus, ita ut centrum illarũ ſit unumpunctum. Neruus autẽ opticus, ſuper quem componitur oculus totus, eſt cauus, ut currat per ipſum ſpiritus uiſibilis à cerebro, & perueniat ad glacialem, & det ipſi uirtutem ſenſibilem ſucceſsiuè, & ut pertranſeant etiã formæ in corpore ſubtili currẽte in ſuo concauo, quouſq perueniant ad ultimum ſentiens, quod eſt in anteriori cerebri. Et principia duorũ neruorum, ſuper quos componũtur oculi duo, ſunt in duabus partibus anterioris cerebri, ut ſitus duorũ oculorum à ſuis principijs ſit ſitus conſimilis: & nõ fuit principium eorum à medio anterioris cerebri, quia iſte locus eſt proprius ſenſui ordinatus. Quare autẽ ſint duo oculi, eſt benignitas operatoris, ut ſi uni illorum accideret interitus, remaneret alter, & ut forma faciei eſſet pulchrior. Cauſſa autẽ, propter quam concurrant iſti duo nerui, iam fuit dicta in qualitate uiſionis.

34. Superſicies tunicarum uiſus ſunt globoſæ. 3. 4 p 3.

SVperficies uerò tunicarum oculi ſunt ſphæricæ & æquidiſtantes, & centrum illarũ eſt unum punctum: ita ut perpendicularis, quæ eſt ſuper primam illarũ, ſit pe‡pendicularis etiam ſuper omnes: & ſunt ſphæricæ, nt exeant omnes ab uno puncto, quod eſt centrum illarũ: deinde diſtent apud extremitates ſecundũ remotionem à centro: ita ut pyramis extenſa à centro, contineat omnes perpendiculares exeuntes ab illa re uiſa, & diſtinguat ex ſuperficie uiſus & mẽbri ſentientis partem, licet paruam, continentem tamen totam formam uenientem à re uiſa ad uiſum. Et ſi ſuperficies tunicarum uiſus eſſent planæ, nõ ueniret forma uiſi ad uiſum ſuper perpendiculares, niſi eſſet uiſus æqualis uiſo. Et nulla figura eſt, in qua adunantur perpendiculares, & cõcurrunt in unũ punctum, niſi figura ſphærica: & cum iſta diſpoſitione poſſunt exire à centro uiſus multæ pyramides ad multa uiſa in eodem tempore: & quælibet illarũ diſtinguet partem paruam membri ſentientis, con tinentem formam illius uiſi. Et omnes tunicæ habentidẽ centrum propter illud, quod diximus: & eſt, ut perpendiculares exeuntes à re uiſa ad unam iſtarum, ſint perpendiculares ſuper omnes, & ut pertranſeant etiã formæ omnes ſecundũ unam uerticationem. Quare uerò nihil comprehẽdat uiſus ex rebus uiſibilibus, niſi ex uerticationibus iſtarũ perpendicularium tantùm: eſt: quia per iſtas perpendiculares tantùm ordinãtur partes rei uiſæ in ſuperficie mẽbri ſentiẽtis. Et hoc fuit iam maniſeſtum antea [18 n] quoniã non poteſt ordinari forma rei uiſæ in ſuperficie membri ſentiẽtis, niſi ſit receptio eius ad formã ex iſtis uerticationibus tãtùm. Et propter hoc appropriatur natura uiſus iſta proprietate, & naturatur, ut non recipiat aliquã formam, niſi ſecundũ ſitum iſtarum uerticationum tantùm. Et appropriatio uiſus, habita hac proprietate, eſt una rerũ ex quibus apparet maxima diſcretio operatoris, & bonitas præparationis naturæ, præparãdo inſtrumẽta uiſus, & formam, per quã eõpletur ſenſus, & per quã diſtinguũtur uiſibilia. Conſolidatiua autẽ cõtinet omnes iſtas tunicas: & in ea eſt aliquid humiditatis, & pręterea habet aliquid retẽtionis, & eſt aliquãtulùm fortis. Et cõtinet iſtas tunicas, ut cõgreget & cõſeruet illas: & eſt aliquãtulũ humida, ut præparẽtur loca tuni carũ ex ea, & ut nõ accidat ſiccitas uelociter illis tunicis: & eſt aliquãtulùm retẽtiua & fortis, ut cõſeruet ſitus & figuras tunicarũ, ut nõ alterẽtur citò: & eſt alba, ut ſit per ipſam forma faciei pulchra.

35. Oculus eſt globoſus. 3 p 3.

ET totus oculus eſt rotũdus, quoniã rotunditas eſt melior figuris, & maior, & leuioris motus. Oculus autẽ indiget motu, & uelocitate motus, ita, ut ſit oppoſitus per motũ multis uiſibilibus in eodẽ tẽpore, & ut ſit oppoſitus propter motũ omnibus partibus rei uiſæ, mediũ aſpiciens, ita ut cõprehendat ipſum comprehenſione uera, & conſimili: quoniã ſenſus per mediũ membri ſentientis eſt manifeſtior. Et hoc declarabimus pòſt in loco cõueniente. Velocitas autẽ motus uiſus eſt, ut aſpiciat omnes partes rei uiſæ, & uiſibilia ſibi oppoſita in modico tõpore. Palpebræ autem ſunt, ut conſeruent oculum in ſomno, & ut faciant oculũ quieſcere, quãdo fatigatur à lumine, quoniam luces fortes nocent oculis: & ſi continuè aperirentur oculi, ſupra modũ debilitarentur: & hoc apparet, quando oculi aſpiciunt lucẽ fortem longo tempore. Et ſimiliter nocet uiſui aer, quando in eo fuerit fumus, aut puluis. Palpebræ ergo cooperiunt oculũ à luce, quãdo indiget, & conſeruant ipſos ab aere, & abſtergunt ab eis multa nocumẽta: deinde quãdo fatigantur, ſuperponuntur palpebræ eis, ita ut compleatur in eis ſua requies: & ſunt uelocis motus, ut citius ſuperponantur page 22 oculis, dum appropinquant nocumenta oculis. Cilia autem ſunt ad temperandam quandam partem lucis, quando dolebit uiſus propter fortitudinem lucis: & propter hoc adunat aſpiciens oculum, & conſtringit, ita ut poſsit aſpicere ab anguſto, quando lux fortis nocuerit ei. Iſta ergo, quæ diximus, ſunt utilitates inſtrumentorum uiſus: ex quibus manifeſtatur magna diſcretio operatoris. Sit ergo nomen eius benedictum, & bonitas præparationis naturæ.

De iis sine qvibvs visio non poteſt compleri. Caput ſeptimum.

36. Ad uiſionem perſiciendam ſex inprimis neceſſaria ſunt.

IAm ergo declaratum eſt ſuperius, quòd uiſus nihil comprehendit ex rebus uiſis, quæ ſunt cum eo in eodem aere, ita ut comprehenſio earum ab eo non ſit ſecundum refractionem, niſi quãdo aggregatæ fuerint iſtæ res: & ſunt, ut ſit inter ea aliquid ſpatij: & ſit oppoſita uiſui illa res, ita ut ſit inter quodlibet punctum eius ſuperficiei, quam comprehendit uiſus, & inter aliud punctum ſuperficiei uiſus, linea recta imaginabilis: & ut ſit in ea lux: & ut ſit corpus eius aliquãtulum, in reſpectu uirtutis ſenſus uiſus: & ut ſit aer medius diaphanus, cõtinuæ diaphanitatis, & nõ ſit in eo aliud corpus non diaphanum: & ut ſit res uiſa reſiſtens uiſui, ſcilicet ut non ſit in ea diaphanitas, aut ſi ſit, ſit ſpiſsior diaphanitate aeris medij inter ipſam & uiſum. Viſus autem non comprehendet rem uiſam, niſi quando aggregabuntur iſtæ ſex intentiones: & ſi res uiſa caruerit una iſtarum intentionũ, non comprehendetur à uiſu. Indigentia autem uiſus ab unaquaque iſtarum intentionum, non eſt niſi propter aliquam cauſſam.

37. Diſt antia inter uiſum & uiſibile. 15 p 3.

QVare ergo non comprehendat uiſus rem uiſam, niſi quando inter ea fuerit diſtantia aliqua, & non comprehendatipſam, quando applicatur ei, eſt propter duas cauſſas. Quarum una eſt, quia uiſus non comprehendit rem uiſam, niſi quando in ea fuerit lux aliqua, [per 3 n] & quando fuerit applicata uiſui, & non fuerit illuminata per ſe, non erit in ſua ſuperficie uicinante uiſui lux: quoniã corpus oculi ſecundũ ſitum ſuum tunc prohibetur à uiſu. Res autẽ luminoſæ per ſe non poſſunt applicari ſuperſiciei uiſus: quoniam res illuminatæ per ſe ſunt ſtellæ, & ignis, quæ non poſſunt applicari ſuperficiei uiſus. Cauſſa autem ſecunda eſt, quia uiſio nõ fit, niſi ex parte oppoſita foramini uueæ ex medio ſuperficiei uiſus [per 4 n] & ſi res uiſa applicetur uiſui, nõ ſuperponetur iſti parti uiſui, niſi pars æqualis illi tantùm ex re uiſa: & ſi uiſus comprehenderet rem uiſam per applicationem, non comprehenderet, niſi partem applicatam parti oppoſitæ foramini tantùm, & non comprehenderet reſiduum rei uiſæ. Et ſi moueatur res uiſa ſuper ſuperficiem uiſus, quouſq cõtingat totam ſuperficiem rei uiſæ ſecundũ partem mediam uiſus, comprehendet partem poſt partem aliam, & dum comprehendet partem ſecundam non comprehendet partem primam: & ſic non po terit comprehendere totam rem uiſam ſimul. Et cum ita ſit, non figurabitur in eo forma rei uiſæ: ita ut ſi aliqua res uiſa eſſet ſuper corpus denſum, & eſſet in illo corpore denſo foramen minoris quantitatis re uiſa, & res uiſa eſſet applicata foramini, non comprehẽderet ex ea, niſi partem ſuppoſitam foramini tantùm: deinde ſi res uiſa moueatur ſuper foramen, quouſq comprehendatur à uiſu pars poſt aliam, non figuratur in uiſu tota forma eius. Si ergo uiſio eſſet per tactum, nõ comprehenderet uiſus totam rem uiſam, neq figuram & formam eius, niſi eſſet res uiſa æqualis parti mediæ ſuperficiei uiſus, per quam erit uiſio: neq etiam ſic poteſt comprehẽdere multas res uiſas in eodem tempore. Et cum inter uiſum & rem uiſam fuerit aliquod ſpatium, poterit rem uiſam comprehẽdere in eodem tempore totam ex parte parua, quamuis ſit res uiſa magna: & poteſt comprehẽdere res uiſas multas ſimul in eodem tempore: & cum res uiſa fuerit remota à uiſu, erit poſsibile oriri lucem ſuper ſuperficiem uiſus oppoſitam uiſui. Propter iſtas igitur duas cauſſas non comprehendit uiſus quicquam ex rebus uiſibilibus, niſi ſit inter ea aliquod ſpatium.

38. Collocatio uiſibilis ante uiſum directa. 2 p 3.

QVare uerò non comprehendat uiſus rem uiſam, quæ eſt cum eo in eodem aere, & in parte oppoſita illi, niſi ſit inter quodlibet punctum eius, & aliquod punctũ partis ſuperficiei uiſus, per quam erit uiſio, linea recta: eſt: quia declaratum eſt, quòd uiſio non ſit, niſi ex formis uenientibus à re uiſa ad uiſum, & quòd formæ non comprehendantur, niſi ſecundum lineas rectas: [per 14 n] & propter hanc cauſſam non comprehendit uiſus rem, niſi ſit inter ea linea recta. Et ſi ſecuerint corpora denſa media omnes lineas, quæ ſunt inter ea, latebunt res uiſæ uiſum: & ſi ſecuerit illud corpus quaſdam illarum linearum rectarum, latebit uiſum quædam pars, quæ eſt apud extremitatem linearum reſectarum per corpus denſum.

39. Lux. 1 p 3.

QVare uerò uiſus nõ cõprehendat rẽ uiſam, niſi ſit in ea lux, eſt ꝓpter duas cauſſas: aut ꝗafor mæ uiſæ nõ extẽdũtur in aere, niſi ſit lux cũ colore, [ք 3 n] aut ꝗa forma coloris extẽditur in aere, quamuis nõ ſit cũ ea lux: ſed nõ operatur in uiſum operatione ſenſibili, niſi per lucẽ. Et manifeſtũ eſt, quod forma lucis manifeſtior eſt, forma coloris, & quòd lux oքatur oքatione manife ſtiore: & quòd forma coloris, ꝗa eſt debilis, nõ poteſt operari in uiſum, ſicut operatur lux. Et forma page 23 coloris, quæ eſt in corpore illuminato, ſemper eſt admixta cum forma lucis, & cum peruenerit ad uiſum, ſemper operatur in ipſum per ſuam fortitudinem & præparationem uiſus, ut patiatur ex ea: & quia admiſcetur cum forma coloris, & non diſtinguitur ab ea, non ſentit uiſus formam lucis, niſi admixtam cum forma coloris. Viſus ergo non ſentit colorem rei uiſæ, niſi ex colore admixto cum forma lucis ueniente ad‡ipſum ex re uiſa: & propter hoc alterantur colores multarum rerũ uiſarum apud uiſum per alterationem lucis ſuper ipſas. Quia ergo forma coloris non operatur in uiſum, niſi admixta ſit cum lumine, & non eſt ex colore forma niſi ſit in ea lux: nihil comprehendit uiſus exrebus uiſibilibus, niſi quando in eis fuerit aliqua lux.

40. Magnitudo rei uiſibilis. 19 p 3.

QVare uerò non comprehendat uiſus rem uiſam, niſi ſit corpus eius in aliqua quantitate: eſt; quia declaratũ eſt, [19 n] quòd forma rei uiſæ non perueniat ad uiſum, niſi ex pyramidibus, quarum caput eſt cẽtrum uiſus, & baſis ſuperficies rei uiſæ, & quòd iſta pyramis diſtinguat ex ſuperficie mẽbri ſentientis paruam partẽ, in qua ordinatur forma rei uiſæ: & ſi res uiſa fuerit ualde parua, erit pyramis, quæ eſt inter ipſam & centrum uiſus, ualde parua. Erit ergo pars diſtincta ex mẽbro ſentiente, quaſi punctũ, ualde parua: ſed ſentiens nõ ſentit formã, niſi quãdo pars ſuæ ſuperficiei, ad quã peruenit forma, fuerit quantitatis ſenſibilis, reſpectu totius apud totũ membrũ. Et uir tutes ſenſus etiã ſunt finitæ. Et cum pars membri ſentientis, ad quam peruenit forma, non eſt quan titatis ſenſibilis apud totũ membrum ſentiens, non ſentiet paſsionem, quæ ìlli accidit, propter paruitatem ipſius. Quare non comprehendit formam. Res ergo uiſa, quæ poteſt comprehẽdi à uiſu, eſt illa, in qua pyramis, quæ figuratur inter rem uiſam & cẽtrum uiſus, diſtinguet ex ſuperficie glacialis partem quãtitatis ſenſibilis reſpectu totius ſuperficiei glacialis. Et iſte ſenſus erit ſecundũ tantum, ad quantum peruenit uirtus ſenſitiua, & non extenditur ad infinitum, & diuerſatur ſecundũ diuerſitatem uirtutis oculi. Et cũ pyramis, quæ figuratur inter rem uiſam & centrum uiſus, diſtin xerit ex ſuperficie glacialis partem quantitatis inſenſibilis, reſpectu totius ſuperficiei glacialis, non poteſt uiſus comprehendere illam rem. Et propter hoc non comprehendet uiſus rem ualde paruam.

41. Perſpicuitas corporis inter uiſum & uiſibile interiecti. 13 p 3.

QVare uerò uiſus non comprehendat rem uiſam, niſi quando corpus medium inter ipſum uiſum & rem uiſam fuerit diaphanum: eſt: quia uiſio non eſt niſi ex forma ueniente ex re uiſa ad uiſum [per 14 n] formæ autem non extenduntur niſi in corporibus diaphanis, & uiſio non completur, quando res uiſa fuerit cum uiſu in eodem aere, & fuerit comprehenſio non ſecundum refractionem, niſi quando aer fuerit continuus inter rem uiſam, & nõ abſciderit rectas lineas, quæ ſunt inter ea, corpus denſum: quoniam forma non extenditur in aere conſimilis diaphanitatis, niſi ſecundum lineas rectas. Et propter hoc uiſus nõ comprehendit rem uiſam, quæ eſt cum eo in eodem aere, & in parte oppoſita uiſui, niſi quando aer medius inter ea fuerit diaphanus, conſimilis diaphanitatis.

42. Denſitas ac ſolidit as uiſibilis. 14 p 3.

QVare uerò uiſus non comprehendat uiſam rem, niſi quãdo in ea fuerit denſitas, aut aliquid denſitatis: eſt propter duas cauſſas: quarũ altera eſt, quia quod eſt denſum, eſt coloratum, & ex colore uenit forma ad uiſum, ex qua comprehendit uiſus colorẽ rei uiſæ: quod autem eſt in fine diaphanitatis, caret colore: quare non comprehendetur à uiſu. Et cauſſa ſecũda eſt, quoniam uiſus non comprehendit rem uiſam, niſi ſit illuminata, & ueniat ex luce, quæ eſt in ea, forma fecunda ad uiſum cum forma coloris, & non erit forma ſecunda ex luce oriente ſuper aliquod corpus, niſi figatur lux in illo corpore, ſuper quod oritur: ergo cũ lux fuerit fixa in corpore illo, erit ex eo forma ſecunda: & quando lux orietur ſuper corpus diaphanũ ualde, non figetur in eo, ſed exten detur in ſua diaphanitate. Cum ergo corpus diaphanum fuerit oppoſitũ uiſui, & ſuper ipſum oritur lux ex parte, in qua eſt uiſus, in eo extendetur, & non figetur in ſua ſuperficie: & ſic nõ erit in ſuperficie oppoſita uiſui iſtius corporis lux, ex qua uenit forma ad uiſum. Et ſi fuerit illud illuminatum, cuius lux oritur ſuper illud corpus diaphanum, oppoſitum uiſui, pertrãſibit lux eius in corpus diaphanum, & perueniet ad uiſum, & nihil deferet ſecũ ad uiſum ex colore corporis diaphani: quoniã corpus diaphanum, quod eſt in fine diaphanitatis, nõ habet colorem. Viſus ergo comprehendet ex illo loco corpus illuminatum, cuius lux oritur ſuper corpus diaphanum, poſt corpus diaphanum: & non comprehendet corpus diaphanũ propter hoc: quia non comprehẽdit uiſus rem uiſam, quæ eſt in fine diaphanitatis. Et cũ diaphanitas corporis fuerit ſimilis diaphanitati aeris, erit eius diſpo ſitio, ſicut diſpoſitio aeris, & nõ comprehẽdetur à uiſu, ſicut nec aer. Et corpora diaphana, quorum diaphanitas non eſt ſpiſsior diaphanitate aeris, non comprehendẽtur à uiſu: quoniam nulla forma uenit ex eis ad uiſum, quæ poſsit operari in uiſum. Et ſimiliter accidit ſi inter uiſum & rem uiſam fuerit medium corpus diaphanum præter aerem, & fuerit diaphanitas rei uiſæ nõ ſpiſsior diaphanitate corporis medij. Et cum res uiſa fuerit denſa, erit colorata, & cum ſuper ipſam oritur lux, figetur in ſua ſuperficie, & erit ex colore eius, & ex luce, quæ oritur ſuper ipſam, forma, quæ extenditur in aere, & in corporibus diaphanis: & cum iſta forma peruenerit ad ipſum uiſum, operabitur in eo, & ex ea ſentiet uiſus rem uiſam. Et cum res uiſa fuerit diaphana, ſed minus quàm aer: habebit colorem ſecundum ſuam ſpiſsitudinem: & cum aer ſuper ipſam oritur, lux figetur in éa aliqua page 24 fixione, ſecundum illud, quod eſt in ea de ſpiſsitudine, & pertranſibit in ea ſecũdum ſuam diaphanitatem, & erit ex ea, forma in aere ſecundum colorem & lucem, quæ ſunt in ſua ſuperficie: & cum illa forma peruenerit ad uiſum, operabitur in uiſum, & ſentiet uiſus illã rem uiſam. Et propter iſtam cauſſam non comprehendit uiſus ex rebus uiſibilibus, niſi quãdo ipſum uiſibile fuerit denſum, aut fuerit in eo aliquid denſitatis. Iam ergo declaratę ſunt cauſſæ, propter quas nihil comprehendit uiſus, niſi quãdo fuerint aggregatæ intentiones prædictæ. Et hoc, quod declarauimus, eſt illud, quod intendimus declarare in iſto tractatu.

Alhazen filii Alhayzen opticae liber secvndvs.

DECLARATVM eſt qualiter fiat uiſio: & eſt qualitas ſenſus uiſus à forma lucis & coloris, quæ ſunt in re uiſa, ordinatorum ita, ſicut ſunt in ſuperficie rei uiſæ. Viſus autem comprehendit ex rebus uiſibilibus multas intentiones præter lucem & colorem. Et etiam declaratum eſt in primo tractatu [18 n] quòd uiſio non ſit, niſi ex uerticationibus linearum radialium: & lineæ radiales diuerſentur in ſuis diſpoſitionibus: & ſimiliter diuerſantur diſpoſitiones formarum uenientium ſuper ipſas ad uiſum. Et etiam comprehenſio uiſus à re uiſa nõ eſt in omnibus corporibus, & in omnibus uiſibilibus: ſed diuerſatur qualitas ſenſus uiſus à rebus uiſibilibus: & diuerſatur qualitas ſenſus uiſus ab una re uiſa ſecundum ſitum unum, & ſecundum eandem diſtantiam. Et nos diuidemus iſtum tractatum in tria capita. In primo declarabimus diuerſitatem diſpoſitionum linearũ radialium, & diſtinguemus proprietates earum. In ſecundo declarabimus omnes intentiones comprehenſas à uiſu, & qualiter comprehendat uiſus quamlibet illarum. In tertio declarabimus diuerſitatem comprehenſionis uiſus ab eis.

▼ Liber II